Fundar 2521 Resultados para: Tribus Ex Israel
Fueruntque ibi apud David tribus diebus comedentes et bibentes; praeparaverunt enim eis fratres sui. (Liber I Paralipomenon 12, 40)
Sed et qui iuxta eos erant, usque ad Issachar et Zabulon et Nephthali, afferebant panes in asinis et camelis et mulis et bobus, escam farinae, palathas, uvam passam, vinum, oleum, boves, oves ad omnem copiam; gaudium quippe erat in Israel. (Liber I Paralipomenon 12, 41)
et ait ad omnem coetum Israel: “Si placet vobis, et a Domino Deo nostro egreditur sermo, quem loquor, mittamus ad fratres nostros reliquos in universas regiones Israel et ad sacerdotes et Levitas, qui habitant in suburbanis urbium, ut congregentur ad nos, (Liber I Paralipomenon 13, 2)
Congregavit ergo David cunctum Israel a Sihor Aegypti usque ad introitum dum ingrediaris Emath, ut adduceret arcam Dei de Cariathiarim. (Liber I Paralipomenon 13, 5)
Et ascendit David et omnis Israel in Baala, in Cariathiarim, quae est in Iuda, ut afferrent inde arcam Dei Domini sedentis super cherubim, ubi invocatum est nomen eius. (Liber I Paralipomenon 13, 6)
Porro David et universus Israel ludebant coram Deo omni virtute in canticis et in citharis et psalteriis et tympanis et cymbalis et tubis. (Liber I Paralipomenon 13, 8)
Mansit ergo arca Dei apud domum Obededom tribus mensibus; et benedixit Dominus domui eius et omnibus quae habebat. (Liber I Paralipomenon 13, 14)
Cognovitque David quod confirmasset eum Dominus in regem super Israel et sublevatum esset regnum suum propter populum eius Israel. (Liber I Paralipomenon 14, 2)
Audientes autem Philisthim quod unctus esset David in regem super universum Israel, ascenderunt omnes, ut quaererent eum; quod cum audisset David, egressus est obviam eis. (Liber I Paralipomenon 14, 8)
Congregavitque David universum Israel in Ierusalem, ut afferretur arca Domini in locum suum, quem praeparaverat ei; (Liber I Paralipomenon 15, 3)
et dixit ad eos: “Vos, qui estis principes familiarum Leviticarum, sanctificamini cum fratribus vestris et afferte arcam Domini, Dei Israel, ad locum, quem praeparavi. (Liber I Paralipomenon 15, 12)
Quia a principio non eratis praesentes, fecit Dominus, Deus Israel, diruptionem in nobis; non enim quaesivimus eum, sicut fas erat”. (Liber I Paralipomenon 15, 13)