Mosaico decorativo

Fundar 2521 Resultados para: Tribus Ex Israel

  • Reliqua autem gestorum Ioachaz et universa, quae fecit, sed et fortitudo eius, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Israel? (Liber II Regum 13, 8)

  • Anno tricesimo septimo Ioas regis Iudae regnavit Ioas filius Ioachaz super Israel in Samaria sedecim annis. (Liber II Regum 13, 10)

  • Et fecit, quod malum est in conspectu Domini; non declinavit ab omnibus peccatis Ieroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel; in ipsis ambulavit. (Liber II Regum 13, 11)

  • Reliqua autem gestorum Ioas et universa, quae fecit, sed et fortitudo eius, quomodo pugnaverit contra Amasiam regem Iudae, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Israel? (Liber II Regum 13, 12)

  • Et dormivit Ioas cum patribus suis; Ieroboam autem sedit super solium eius. Porro Ioas sepultus est in Samaria cum regibus Israel. (Liber II Regum 13, 13)

  • Eliseus autem aegrotabat infirmitate, qua et mortuus est; descenditque ad eum Ioas rex Israel et flebat coram eo dicebatque: “Pater mi, pater mi, currus Israel et auriga eius!”. (Liber II Regum 13, 14)

  • dixit ad regem Israel: “Pone manum tuam super arcum”. Et, cum posuisset ille manum suam, superposuit Eliseus manus suas manibus regis (Liber II Regum 13, 16)

  • Et ait: “Tolle sagittas”. Qui cum tulisset, rursum dixit ei: “Percute iaculo terram!”. Et, cum percussisset tribus vicibus et stetisset, (Liber II Regum 13, 18)

  • iratus est contra eum vir Dei et ait: “Si percussisses quinquies aut sexies, percussisses Syriam usque ad consummationem; nunc autem tribus vicibus percuties eam”. (Liber II Regum 13, 19)

  • Igitur Hazael rex Syriae afflixit Israel cunctis diebus Ioachaz. (Liber II Regum 13, 22)

  • Porro Ioas filius Ioachaz tulit urbes de manu Benadad filii Hazael, quas tulerat de manu Ioachaz patris sui iure proelii; tribus vicibus percussit eum Ioas et reddidit civitates Israeli. (Liber II Regum 13, 25)

  • Anno secundo Ioas filii Ioachaz regis Israel regnavit Amasias filius Ioas regis Iudae. (Liber II Regum 14, 1)


"Deus não opera prodígios onde não há fé." São Padre Pio de Pietrelcina