Fundar 1232 Resultados para: Tibi
Apprehendet enim vir fratrem suum in domo patris sui: “Vestimentum tibi est, princeps esto noster, ruina autem haec sub manu tua”. (Liber Isaiae 3, 6)
“Pete tibi signum a Domino Deo tuo in profundum inferni sive in excelsum supra”. (Liber Isaiae 7, 11)
Et dixit Dominus ad me: “Sume tibi tabulam grandem et scribe in ea stilo hominis: Maher Salal Has Baz (id est Velociter spolia detrahe, cito praedare). (Liber Isaiae 8, 1)
Et dices in die illa: “Confitebor tibi, Domine, quoniam cum iratus eras mihi, conversus est furor tuus, et consolatus es me. (Liber Isaiae 12, 1)
Et erit in die illa: cum requiem dederit tibi Dominus a labore tuo et a concussione tua et a servitute dura, qua ante servisti, (Liber Isaiae 14, 3)
Infernus subter conturbatus est in occursum adventus tui; suscitat tibi umbras, omnes principes terrae surgere fecit de soliis suis, omnes reges nationum. (Liber Isaiae 14, 9)
Universi respondebunt et dicent tibi: “Et tu vulneratus es sicut nos, nostri similis effectus es”. (Liber Isaiae 14, 10)
Ubi nunc sunt sapientes tui? Annuntient tibi et indicent quid cogitaverit Dominus exercituum super Aegyptum. (Liber Isaiae 19, 12)
Oraculum vallis Visionis. Quidnam tibi est, quia ascendisti omnis in tecta, (Liber Isaiae 22, 1)
“Quid tibi hic? Aut quis tibi hic, quia excidisti tibi hic sepulcrum?”. Effodiens in excelso sepulcrum suum, excavabat in petra tabernaculum sibi. (Liber Isaiae 22, 16)
et dixit: “Non adicies ultra ut glorieris, violata virgo filia Sidonis; in Cetthim consurgens transfreta: ibi quoque non erit requies tibi”. (Liber Isaiae 23, 12)
Nam, popule Sion, qui habitas in Ierusalem, plorans nequaquam plorabis: miserans miserebitur tui ad vocem clamoris tui; statim ut audierit, respondebit tibi. (Liber Isaiae 30, 19)