Mosaico decorativo

Fundar 1232 Resultados para: Tibi

  • Tu autem exiens praeoccupabis mihi omnem finem eorum, et tradent se tibi, et reservabis mihi in diem redargutionis eorum. (Liber Iudith 2, 10)

  • Et tu non praeteries unum verbum domini tui, sed consummans consummabis, sicut praecepi tibi, et non prolongabis, ut facias ea”. (Liber Iudith 2, 13)

  • Ecce villae nostrae et omnis locus noster et omnis campus frumenti et greges et armenta et omnia stabula iumentorum nostrorum adstant ante faciem tuam; utere, quemadmodum placet tibi. (Liber Iudith 3, 3)

  • Et dixit ad eum Achior dux filiorum Ammon: “Audiat dominus meus verbum ex ore servi tui, et referam tibi veritatem de populo isto, qui inhabitat montana ista iuxta te, et non exibit mendacium ex ore servi tui. (Liber Iudith 5, 5)

  • “Domine, Deus caeli, respice ad superbiam eorum et miserere humilitatis generis nostri et respice ad faciem eorum, qui sanctificati sunt tibi in hac die”. (Liber Iudith 6, 19)

  • Dominus nomen est tibi. Tu allide illorum vires, aeterne Deus, comminue illorum plenitudinem in virtute tua et deduc fortitudinem eorum in ira tua. Voluerunt enim polluere sancta tua, coinquinare tabernaculum requiei nominis maiestatis tuae et deicere ferro cornu altaris tui. (Liber Iudith 9, 8)

  • Si autem steteris in conspectu eius, noli timere corde tuo, sed renuntia illi secundum verba tua, et bene tibi faciet”. (Liber Iudith 10, 16)

  • Non enim est qui tibi noceat, sed bene tibi faciam, sicut fit servis domini mei”. (Liber Iudith 11, 4)

  • Et nunc, ne fiat dominus meus frustratus et sine actu, cadet mors super faciem eorum, et comprehendet eos peccatum magnum, in quo exacerbaverint Dominum suum; mox ut fecerint illud, erunt tibi in consummationem. (Liber Iudith 11, 11)

  • Et erit ut, cum nuntiatum fuerit, et fecerint, dentur tibi in perditionem in illa die. (Liber Iudith 11, 15)

  • Et veniens indicabo illud tibi, et exies in omni virtute tua, et non erit, qui resistat tibi ex eis. (Liber Iudith 11, 18)

  • Et adducam te per mediam Iudaeam, usque veniam contra Ierusalem et ponam sedem tuam in medio eius, et adduces eos sicut oves, quibus non est pastor. Et non muttiet canis lingua sua contra te, quoniam haec dicta sunt mihi secundum praescientiam meam et renuntiata sunt mihi, et missa sum nuntiare tibi”. (Liber Iudith 11, 19)


"Amar significa dar aos outros – especialmente a quem precisa e a quem sofre – o que de melhor temos em nós mesmos." São Padre Pio de Pietrelcina