Mosaico decorativo

Fundar 3412 Resultados para: Terra Israel

  • Cum sanare vellem Israel, revelata est iniquitas Ephraim et malitia Samariae, quia operati sunt mendacium; et fur ingressus est, foris autem spoliat turma latronum. (Prophetia Osee 7, 1)

  • Et testatur superbia Israel in faciem suam, nec reversi sunt ad Dominum Deum suum et non quaesierunt eum in omnibus his. (Prophetia Osee 7, 10)

  • Convertuntur ad eum, qui non prodest, facti sunt quasi arcus dolosus; cadent in gladio principes eorum propter execrationem linguae suae: ista subsannatio eorum in terra Aegypti. (Prophetia Osee 7, 16)

  • Me invocant: “Deus meus”; cognovimus te, Israel. (Prophetia Osee 8, 2)

  • Proiecit Israel bonum; inimicus persequetur eum. (Prophetia Osee 8, 3)

  • Quia ex Israel et ipse est: artifex fecit illum, et non est Deus; quoniam in scintillas erit vitulus Samariae. (Prophetia Osee 8, 6)

  • Devoratus est Israel, nunc factus est in nationibus quasi vas immundum. (Prophetia Osee 8, 8)

  • Et oblitus est Israel factoris sui et aedificavit delubra; et Iudas multiplicavit urbes munitas. Et mittam ignem in civitates eius, et devorabit aedes illius. (Prophetia Osee 8, 14)

  • Noli laetari, Israel; noli exsultare sicut populi, quia fornicatus es a Deo tuo, dilexisti mercedem super omnes areas tritici. (Prophetia Osee 9, 1)

  • Non manebunt in terra Domini: revertetur Ephraim in Aegyptum, et in Assyria pollutum comedent. (Prophetia Osee 9, 3)

  • Venerunt dies visitationis, venerunt dies retributionis: sciat Israel! “Stultus — clamet — est propheta; insanus vir spiritalis”. Secundum multitudinem iniquitatis tuae multae sunt inimicitiae tuae. (Prophetia Osee 9, 7)

  • Quasi uvas in deserto inveni Israel, quasi prima poma ficulneae in initio eius vidi patres vestros; ipsi autem intraverunt ad Baalphegor et se consecraverunt Confusioni et facti sunt abominabiles sicut id, quod dilexerunt. (Prophetia Osee 9, 10)


"Pense na felicidade que está reservada para nós no Paraíso". São Padre Pio de Pietrelcina