Fundar 3412 Resultados para: Terra Israel
et egressi filii Israel fecerunt, sicut praeceperat Dominus Moysi et Aaron. (Liber Exodus 12, 28)
Factum est autem in noctis medio, percussit Dominus omne primogenitum in terra Aegypti, a primogenito pharaonis, qui in solio eius sedebat, usque ad primogenitum captivi, qui erat in carcere, et omne primogenitum iumentorum. (Liber Exodus 12, 29)
Vocatisque pharao Moyse et Aaron nocte, ait: “Surgite, egredimini a populo meo, vos et filii Israel; ite, immolate Domino, sicut dicitis. (Liber Exodus 12, 31)
Urgebantque Aegyptii populum de terra exire velociter dicentes: “Omnes moriemur”. (Liber Exodus 12, 33)
Feceruntque filii Israel, sicut praeceperat Moyses, et petierunt ab Aegyptiis vasa argentea et aurea vestemque plurimam. (Liber Exodus 12, 35)
Profectique sunt filii Israel de Ramesse in Succoth, sescenta fere milia peditum virorum absque parvulis. (Liber Exodus 12, 37)
Habitatio autem filiorum Israel, qua manserant in Aegypto, fuit quadringentorum triginta annorum. (Liber Exodus 12, 40)
Quibus expletis, eadem die egressus est omnis exercitus Domini de terra Aegypti. (Liber Exodus 12, 41)
Nox ista vigiliarum Domino, quando eduxit eos de terra Aegypti: hanc observare debent Domino omnes filii Israel in generationibus suis. (Liber Exodus 12, 42)
Omnis coetus filiorum Israel faciet illud. (Liber Exodus 12, 47)
Feceruntque omnes filii Israel, sicut praeceperat Dominus Moysi et Aaron; (Liber Exodus 12, 50)
et in eadem die eduxit Dominus filios Israel de terra Aegypti per turmas suas. (Liber Exodus 12, 51)