Fundar 3412 Resultados para: Terra Israel
contra Mambre in terra Chanaan, quam emit Abraham cum agro ab Ephron Hetthaeo in possessionem sepulcri; (Liber Genesis 49, 30)
eo quod pater meus adiuraverit me dicens: "En morior; in sepulcro meo, quod fodi mihi in terra Chanaan, sepelies me"; ascendam nunc et sepeliam patrem meum ac revertar”. (Liber Genesis 50, 5)
domus Ioseph cum fratribus suis, absque parvulis et gregibus atque armentis, quae dereliquerant in terra Gessen. (Liber Genesis 50, 8)
Quibus transactis, locutus est fratribus suis: “Post mortem meam Deus visitabit vos et ascendere vos faciet de terra ista ad terram, quam iuravit Abraham, Isaac et Iacob”. (Liber Genesis 50, 24)
filii Israel creverunt et pullulantes multiplicati sunt ac roborati nimis impleverunt terram. (Liber Exodus 1, 7)
et ait ad populum suum: “Ecce, populus filiorum Israel multus et fortior nobis est; (Liber Exodus 1, 9)
venite, prudenter agamus cum eo, ne forte multiplicetur et, si ingruerit contra nos bellum, addatur inimicis nostris, expugnatisque nobis, egrediatur de terra”. (Liber Exodus 1, 10)
Formidaveruntque filios Israel Aegyptii et in servitutem redegerunt eos (Liber Exodus 1, 13)
Audivitque pharao sermonem hunc et quaerebat occidere Moysen. Qui fugiens de conspectu eius moratus est in terra Madian; venit ergo in terram Madian et sedit iuxta puteum. (Liber Exodus 2, 15)
Quae peperit ei filium, quem vocavit Gersam dicens: “Advena sum in terra aliena”. (Liber Exodus 2, 22)
Post multum vero temporis mortuus est rex Aegypti; et ingemiscentes filii Israel propter opera vociferati sunt, ascenditque clamor eorum ad Deum ab operibus. (Liber Exodus 2, 23)
et respexit Dominus filios Israel et apparuit eis. (Liber Exodus 2, 25)