Fundar 118 Resultados para: Templo
Tunc allata sunt vasa aurea, quae asportaverat de templo, quod fuerat in Ierusalem; et biberunt in eis rex et optimates eius, uxores et concubinae illius: (Prophetia Danielis 5, 3)
Audite, populi omnes, et attendat terra et plenitudo eius; et sit Dominus Deus vobis in testem, Dominus de templo sancto suo. (Prophetia Michaeae 1, 2)
Dominus autem in templo sancto suo; sileat a facie eius omnis terra. (Prophetia Habacuc 2, 20)
Et nunc ponite corda vestra a die hac et supra: Antequam poneretur lapis super lapidem in templo Domini, (Prophetia Aggaei 2, 15)
Et corona erit Helem et Thobiae et Iedaiae et Hen filio Sophoniae memoriale in templo Domini. (Prophetia Zachariae 6, 14)
Et qui procul sunt, venient et aedificabunt in templo Domini; et scietis quia Dominus exercituum misit me ad vos. Erit autem hoc, si oboedieritis voci Domini Dei vestri””. (Prophetia Zachariae 6, 15)
Aut non legistis in Lege quia sabbatis sacerdotes in templo sabbatum violant et sine crimine sunt? (Evangelium secundum Matthaeum 12, 5)
Dico autem vobis quia templo maior est hic. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 6)
Et intravit Iesus in templum et eiciebat omnes vendentes et ementes in templo, et mensas nummulariorum evertit et cathedras vendentium columbas, (Evangelium secundum Matthaeum 21, 12)
Et accesserunt ad eum caeci et claudi in templo, et sanavit eos. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 14)
Videntes autem principes sacerdotum et scribae mirabilia, quae fecit, et pueros clamantes in templo et dicentes: “Hosanna filio David”, indignati sunt (Evangelium secundum Matthaeum 21, 15)
et, qui iuraverit in templo, iurat in illo et in eo, qui inhabitat in ipso; (Evangelium secundum Matthaeum 23, 21)