Fundar 881 Resultados para: Suum
Itaque aedificavimus murum, et compositus est totus murus usque ad partem dimidiam, et populus dabat cor suum, ut operaretur. (Liber Nehemiae 3, 38)
Factum est autem cum audissent inimici nostri nuntiatum esse nobis, dissipavit Deus consilium eorum, et reversi sumus omnes ad murum, unusquisque ad opus suum. (Liber Nehemiae 4, 9)
Et misit ad me Sanaballat iuxta verbum prius quinta vice puerum suum, et epistulam non obsignatam habebat in manu sua, in qua erat scriptum: (Liber Nehemiae 6, 5)
Hi sunt autem, qui ascenderunt de Thelmela, Thelharsa, Cherub, Addon et Emmer et non potuerunt indicare domum patrum suorum et semen suum, utrum ex Israel essent: (Liber Nehemiae 7, 61)
Et consurrexerunt ad standum et legerunt in volumine legis Domini Dei sui per quartam partem diei; et per quartam partem confitebantur et adorabant Dominum Deum suum. (Liber Nehemiae 9, 3)
Surrexerunt autem super gradum Levitarum Iesua et Bani et Cadmihel, Sebania, Bunni, Serebia, Bani et Chanani et clamaverunt voce magna ad Dominum Deum suum. (Liber Nehemiae 9, 4)
Et noluerunt audire et non sunt recordati mirabilium tuorum, quae feceras eis, et induraverunt cervices suas et posuerunt caput suum, ut reverterentur ad servitutem suam in Aegyptum. Tu autem Deus propitius, clemens et misericors, longanimis et multae miserationis, non dereliquisti eos. (Liber Nehemiae 9, 17)
Et cognovi quod partes Levitarum non fuissent datae, et fugisset unusquisque in campum suum de Levitis et cantoribus, qui ministrabant. (Liber Nehemiae 13, 10)
Et vocavit Thobiam filium suum, et venit ad illum; et dixit illi: “Fili, cum mortuus fuero, sepeli me diligenter et honorem habe matri tuae et noli derelinquere illam omnibus diebus vitae suae et fac, quod bonum est in conspectu eius, et noli contristare spiritum eius in ullo. (Liber Thobis 4, 3)
Et dixit illi: “Ibo cum illo, ne timueris; salvi ibimus et salvi revertemur ad te, quoniam via tuta est”. Et dixit ei: “Benedictio sit tibi, frater!”. Et vocavit filium suum et dixit illi: “Fili, praepara, quae ad viam, et exi cum fratre tuo. Deus autem, qui in caelo est, protegat vos ibi et reducat vos ad me salvos; et angelus illius comitetur vos cum sanitate, fili!”. Et exiit, ut iret viam suam, et osculatus est patrem suum et matrem. Et dixit illi Thobi: “Vade sanus!”. (Liber Thobis 5, 17)
Et Anna uxor illius dixit: “Periit filius meus et iam non est inter vivos. Quare tardat?”. Et coepit plorare et lugere filium suum et dixit: (Liber Thobis 10, 4)
Et videns filium suum irruit collo eius (Liber Thobis 11, 13)