Fundar 881 Resultados para: Suum
Hae vices eorum secundum ministeria sua, ut ingrediantur domum Domini, et iuxta ritum suum sub manu Aaron patris eorum, sicut praecepit Dominus, Deus Israel. (Liber I Paralipomenon 24, 19)
Igitur David et magistratus exercitus segregaverunt in ministerium filios Asaph et Heman et Idithun, qui prophetarent in citharis et psalteriis et cymbalis, secundum numerum suum dedicato sibi officio servientes. (Liber I Paralipomenon 25, 1)
Filii autem Israel secundum numerum suum, principes fa miliarum, tribuni et centuriones et praefecti, qui ministrabant regi iuxta turmas suas ingredientes et egredientes per singulos menses in anno, unaquaeque turma viginti quattuor milia. (Liber I Paralipomenon 27, 1)
Dixit autem Hiram rex Tyri per litteras, quas miserat Salomoni: “Quia dilexit Dominus populum suum, idcirco te regnare fecit super eum”. (Liber II Paralipomenon 2, 10)
Et intulerunt sacerdotes arcam foederis Domini in locum suum ad Dabir templi, in sancta sanctorum subter alas cherubim, (Liber II Paralipomenon 5, 7)
Complevit ergo Dominus sermonem suum, quem locutus fuerat, et ego surrexi pro David patre meo et sedi super thronum Israel, sicut locutus est Dominus, et aedificavi domum nomini Domini, Dei Israel; (Liber II Paralipomenon 6, 10)
Si peccaverit quispiam in proximum suum, et ille exegerit ab eo iuramentum, ut se maledicto constringat coram altari in domo ista, (Liber II Paralipomenon 6, 22)
Sit Dominus Deus tuus benedictus, qui voluit te ordinare super thronum suum regem Domini Dei tui! Quia diligit Deus tuus Israel et vult servare eum in aeternum, idcirco posuit te super eum regem, ut facias iudicia atque iustitiam”. (Liber II Paralipomenon 9, 8)
Venit autem Roboam in Ie rusalem et convocavit univer sam domum Iudae et Beniamin, centum octoginta milia electorum bellantium, ut dimicaret contra Israel et converteret ad se regnum suum. (Liber II Paralipomenon 11, 1)
Sed sequentes eos et de cunctis tribubus Israel quicumque dederant cor suum, ut quaererent Dominum, Deum Israel, venerunt Ierusalem ad immolandum victimas Domino, Deo patrum suorum. (Liber II Paralipomenon 11, 16)
Cumque introiret rex domum Domini, veniebant cursores et tollebant eos; iterumque referebant eos ad armamentarium suum. (Liber II Paralipomenon 12, 11)
Confortatus est igitur rex Roboam in Ierusalem atque regnavit. Quadraginta autem et unius anni erat, cum regnare coepisset, et decem septemque annis regnavit in Ierusalem urbe, quam elegit Dominus, ut confirmaret nomen suum ibi de cunctis tribubus Israel. Nomenque matris eius Naama Ammanitis. (Liber II Paralipomenon 12, 13)