Mosaico decorativo

Fundar 335 Resultados para: Suos

  • Epistulas quoque scripsit plenas blasphemiae in Dominum, Deum Israel, et locutus est adversus eum: “Sicut dii gentium terrarum non potuerunt liberare populos suos de manu mea, sic et Deus Ezechiae eruere non poterit populum suum de manu ista”. (Liber II Paralipomenon 32, 17)

  • Transireque fecit filios suos per ignem in valle filii Ennom. Hariolatus est, sectabatur auguria, maleficis artibus inserviebat, habebat secum pythones et aruspices; multaque mala operatus est coram Domino, ut irritaret eum. (Liber II Paralipomenon 33, 6)

  • Et factus est clamor populi et uxorum eius magnus adversus fratres suos Iudaeos. (Liber Nehemiae 5, 1)

  • Reddite eis hodie agros suos et vineas suas et oliveta sua et domos suas et centesimam pecuniae frumenti vini et olei, quam exigere soletis ab eis”. (Liber Nehemiae 5, 11)

  • Et convocavit omnes famulos suos et omnes magnates suos et posuit cum eis secretum consilii sui et consummavit omne malum terrae ex ore suo; (Liber Iudith 2, 2)

  • ipsi et mulieres eorum et infantes eorum et iumenta eorum et omnis advena et mercennarius et argento emptus eorum posuerunt cilicia super lumbos suos. (Liber Iudith 4, 10)

  • Et Ioachim sacerdos magnus et omnes adstantes ante conspectum Domini sacerdotes et deservientes Domino praecincti ciliciis lumbos suos offerebant holocaustum instantiae et vota et voluntaria munera populi. (Liber Iudith 4, 14)

  • Et fecit sibi tabernaculum super tectum domus suae et imposuit super lumbos suos cilicium, et erant super eam vestimenta viduitatis suae, (Liber Iudith 8, 5)

  • Et accepit soleas in pedes suos et imposuit periscelides et dextralia et anulos et inaures et omnem ornatum suum et composuit se nimis in seductionem oculorum virorum, quicumque viderent eam. (Liber Iudith 10, 4)

  • Filii autem Assyriae, ut viderunt illos, miserunt ad praepositos suos, et illi venerunt ad duces et ad tribunos et ad omnes principes suos. (Liber Iudith 14, 12)

  • Et exspoliavit populus castra per dies triginta, et dederunt Iudith tabernaculum Holofernis et omne argentum et lectus et vasa et omnem apparatum illius. Et accipiens illa imposuit in mulas et iunxit currus suos et congessit illa in ipsis. (Liber Iudith 15, 11)

  • et colligavit capillos suos in mitra et accepit stolam lineam in seductionem eius. (Liber Iudith 16, 8)


"O passado não conta mais para o Senhor. O que conta é o presente e estar atento e pronto para reparar o que foi feito." São Padre Pio de Pietrelcina