Fundar 3038 Resultados para: Sun
Peperit autem ei Naara Oozam et Hepher et Themani et Ahasthari; isti sunt filii Naara. (Liber I Paralipomenon 4, 6)
Porro Esthon genuit Bethrapha et Phasea et Tehinna patrem Hirnaas (id est urbis Naas); hi sunt viri Recha. (Liber I Paralipomenon 4, 12)
(18a) Hi autem sunt filii Bethiae filiae pharaonis, quam accepit Mered: (18b) peperit Iared patrem Gedor et Heber patrem Socho et Iecuthiel patrem Zanoa. (Liber I Paralipomenon 4, 18)
et Iochim virique Chozeba et Ioas et Saraph, qui principes fuerunt in Moab et qui reversi sunt in Bethlehem; hae autem sunt res veteres. (Liber I Paralipomenon 4, 22)
Hi sunt figuli habitantes Netaim et Gedera; apud regem in operibus eius commorati sunt ibi. (Liber I Paralipomenon 4, 23)
Isti nominatim inscripti erant principes in cognationibus suis; et familiae eorum expansae sunt vehementer, (Liber I Paralipomenon 4, 38)
et profecti sunt ad introitum Gedor usque ad orientem vallis, ut quaererent pascua gregibus suis. (Liber I Paralipomenon 4, 39)
Filii quoque Ruben primogeniti Israel: ipse quippe fuit primoge nitus eius, sed, cum violasset torum patris sui, data sunt primogenita eius filiis Ioseph filii Israel, ut non computaretur in primogenitum, (Liber I Paralipomenon 5, 1)
quia Iuda erat quidem fortissimus inter fratres suos et de stirpe eius principes germinati sunt, primogenita autem reputata sunt Ioseph. (Liber I Paralipomenon 5, 2)
In diebus autem Saul proeliati sunt contra Agarenos et interfecerunt illos; habitaveruntque pro eis in tabernaculis eorum in omni plaga, quae respicit ad orientem Galaad. (Liber I Paralipomenon 5, 10)
Omnes hi numerati sunt in diebus Ioatham regis Iudae et in diebus Ieroboam regis Israel. (Liber I Paralipomenon 5, 17)
Et datum est eis auxilium, traditique sunt in manus eorum Agareni et universi, qui fuerant cum eis, quia Deum invocaverunt cum proeliarentur, et exaudivit eos, eo quod credidissent in eum. (Liber I Paralipomenon 5, 20)