Fundar 3038 Resultados para: Sun
Illoque mortuo, omnes viri Israel hoc videntes reversi sunt in sedes suas. (Liber Iudicum 9, 55)
habens triginta filios sedentes super triginta pullos asinarum, et ipsis erant triginta civitates, quae appellatae sunt Havoth Iair (id est villae Iair) usque in praesentem diem, in terra Galaad. (Liber Iudicum 10, 4)
Afflictique sunt et vehementer oppressi per annos decem et octo omnes filii Israel, qui habitabant trans Iordanem in terra Amorraei in Galaad; (Liber Iudicum 10, 8)
Itaque filii Ammon convocati in Galaad fixere tentoria; contra quos congregati filii Israel in Maspha castrametati sunt. (Liber Iudicum 10, 17)
Quos ille fugiens atque devitans habitavit in terra Tob; congregatique sunt ad eum viri inopes et exierunt cum eo. (Liber Iudicum 11, 3)
Percussitque eos ab Aroer usque dum venias in Mennith viginti civitates et usque ad Abelcharmim plaga magna nimis; humiliatique sunt filii Ammon a filiis Israel. (Liber Iudicum 11, 33)
Cui dixerunt pater et mater sua: “Numquid non est mulier in filiabus fratrum tuorum et in omni populo meo, quia vis accipere uxorem de Philisthim, qui incircumcisi sunt?”. Dixitque Samson ad patrem suum: “Hanc mihi accipe, quia placuit oculis meis”. (Liber Iudicum 14, 3)
facibusque igne succensis, dimisit vulpes in segetes Philisthinorum. Et comportatae iam fruges et adhuc stantes in stipula concrematae sunt in tantum, ut vineas quoque et oliveta flamma consumeret. (Liber Iudicum 15, 5)
Igitur ascendentes Philisthim in terra Iudae castrametati sunt, et in Lehi (id est Maxilla) eorum est fusus exercitus. (Liber Iudicum 15, 9)
Qui cum venisset in Lehi, et Philisthim vociferantes occurrissent ei, irruit spiritus Domini in eum, et, sicut solent ad odorem ignis lina consumi, ita vincula, quibus brachia eius ligata erant, dissipata sunt et soluta. (Liber Iudicum 15, 14)
Aperuit itaque Deus fossam in Lehi, et egressae sunt inde aquae; quibus haustis, refocillavit spiritum et vires recepit. Idcirco appellatum est nomen fontis illius fons Invocantis, qui est in Lehi usque in praesentem diem. (Liber Iudicum 15, 19)
Iamque capilli eius renasci coeperant, postquam rasi sunt. (Liber Iudicum 16, 22)