Fundar 3038 Resultados para: Sun
Vigilate itaque omni tempore orantes, ut possitis fugere ista omnia, quae futura sunt, et stare ante Filium hominis”. (Evangelium secundum Lucam 21, 36)
Et gavisi sunt et pacti sunt pecuniam illi dare. (Evangelium secundum Lucam 22, 5)
Dico enim vobis: Hoc, quod scriptum est, oportet impleri in me, illud: “Cum iniustis deputatus est”. Etenim ea, quae sunt de me, adimpletionem habent”. (Evangelium secundum Lucam 22, 37)
Et egressus ibat secundum consuetudinem in montem Olivarum; secuti sunt autem illum et discipuli. (Evangelium secundum Lucam 22, 39)
Facti sunt autem amici inter se Herodes et Pilatus in ipsa die; nam antea inimici erant ad invicem. (Evangelium secundum Lucam 23, 12)
Et erat iam fere hora sexta, et tenebrae factae sunt in universa terra usque in horam nonam, (Evangelium secundum Lucam 23, 44)
Et recordatae sunt verborum eius (Evangelium secundum Lucam 24, 8)
Et visa sunt ante illos sicut deliramentum verba ista, et non credebant illis. (Evangelium secundum Lucam 24, 11)
Et ait ad illos: “Qui sunt hi sermones, quos confertis ad invicem ambulantes?”. Et steterunt tristes. (Evangelium secundum Lucam 24, 17)
Et respondens unus, cui nomen Cleopas, dixit ei: “Tu solus peregrinus es in Ierusalem et non cognovisti, quae facta sunt in illa his diebus?”. (Evangelium secundum Lucam 24, 18)
Nos autem sperabamus, quia ipse esset redempturus Israel; at nunc super haec omnia tertia dies hodie quod haec facta sunt. (Evangelium secundum Lucam 24, 21)
Et ipse dixit ad eos: “O stulti et tardi corde ad credendum in omnibus, quae locuti sunt Prophetae! (Evangelium secundum Lucam 24, 25)