Fundar 3038 Resultados para: Sun
Quod cum audisset Iesus, secessit inde in navicula in locum desertum seorsum; et cum audissent, turbae secutae sunt eum pedestres de civitatibus. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 13)
Et manducaverunt omnes et saturati sunt; et tulerunt reliquias fragmentorum duodecim cophinos plenos. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 20)
Discipuli autem, videntes eum supra mare ambulantem, turbati sunt dicentes: “Phantasma est”, et prae timore clamaverunt. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 26)
et rogabant eum, ut vel fimbriam vestimenti eius tangerent; et, quicumque tetigerunt, salvi facti sunt. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 36)
Tunc accedentes discipuli dicunt ei: “Scis quia pharisaei, audito verbo, scandalizati sunt?”. (Evangelium secundum Matthaeum 15, 12)
Sinite illos: caeci sunt, duces caecorum. Caecus autem si caeco ducatum praestet, ambo in foveam cadent”. (Evangelium secundum Matthaeum 15, 14)
Haec sunt, quae coinquinant hominem; non lotis autem manibus manducare non coinquinat hominem”. (Evangelium secundum Matthaeum 15, 20)
Et comederunt omnes et saturati sunt; et, quod superfuit de fragmentis, tulerunt septem sportas plenas. (Evangelium secundum Matthaeum 15, 37)
Et cum venissent discipuli trans fretum, obliti sunt panes accipere. (Evangelium secundum Matthaeum 16, 5)
Qui conversus dixit Petro: “Vade post me, Satana! Scandalum es mihi, quia non sapis ea, quae Dei sunt, sed ea, quae hominum!”. (Evangelium secundum Matthaeum 16, 23)
Amen dico vobis: Sunt quidam de hic stantibus, qui non gustabunt mortem, donec videant Filium hominis venientem in regno suo”. (Evangelium secundum Matthaeum 16, 28)
Et transfiguratus est ante eos; et resplenduit facies eius sicut sol, vestimenta autem eius facta sunt alba sicut lux. (Evangelium secundum Matthaeum 17, 2)