Fundar 3038 Resultados para: Sun
Quae iuxta sunt et quae procul a te, triumphabunt de te, sordibus famosa, grandis tumultu. (Prophetia Ezechielis 22, 5)
Pater et mater contempti sunt in te, advena oppressus est in medio tui, pupillum et viduam afflixerunt apud te. (Prophetia Ezechielis 22, 7)
Viri detractores fuerunt in te ad effundendum sanguinem et super montes comederunt in te; scelus operati sunt in medio tui. (Prophetia Ezechielis 22, 9)
“Fili hominis, versa est mihi domus Israel in scoriam; omnes isti argentum et aes et stannum et ferrum et plumbum in medio fornacis, scoria facti sunt. (Prophetia Ezechielis 22, 18)
et fornicatae sunt in Aegypto, in adulescentia sua fornicatae sunt; ibi subacta sunt ubera earum, et tactae sunt mammae virginitatis earum. (Prophetia Ezechielis 23, 3)
et insanivit libidine in amatores suos, quorum membra sunt ut membra asinorum, et sicut fluxus equorum fluxus eorum. (Prophetia Ezechielis 23, 20)
Et desiderasti scelus adulescentiae tuae, quando subacta sunt in Aegypto ubera tua, et tactae mammae pubertatis tuae. (Prophetia Ezechielis 23, 21)
Quia adulteratae sunt, et sanguis in manibus earum, et cum idolis suis fornicatae sunt; insuper et filios suos, quos genuerunt mihi, obtulerunt eis ad devorandum. (Prophetia Ezechielis 23, 37)
Et ingressi sunt ad eam quasi ad mulierem meretricem; sic ingrediebantur ad Oollam et ad Oolibam, mulieres nefarias. (Prophetia Ezechielis 23, 44)
Viri ergo iusti sunt; hi iudicabunt eas iudicio adulterarum et iudicio effundentium sanguinem, quia adulterae sunt, et sanguis in manibus earum”. (Prophetia Ezechielis 23, 45)
et dices filiis Ammon: Audite verbum Domini Dei. Haec dicit Dominus Deus: Pro eo quod dixisti: “Euge!” super sanctuarium meum, quia pollutum est, et super terram Israel, quoniam desolata est, et super domum Iudae, quoniam ducti sunt in captivitatem, (Prophetia Ezechielis 25, 3)
Haec dicit Dominus Deus: Pro eo quod fecerunt Palaestini in vindicta et ulti se sunt toto animo interficientes et implentes inimicitias sempiternas, (Prophetia Ezechielis 25, 15)