Fundar 3038 Resultados para: Sun
Propter hoc maledictio voravit terram, et poenas exsolverunt habitatores eius; ideoque imminuti sunt cultores eius, et relicti sunt homines pauci. (Liber Isaiae 24, 6)
A finibus terrae laudes audivimus: “Gloria iusto”. Et dixi: “Secretum meum mihi, secretum meum mihi. Vae mihi!”. Praevaricantes praevaricati sunt et praevaricatione praevaricantium praevaricati sunt. (Liber Isaiae 24, 16)
Et erit: qui fugerit a voce formidinis, cadet in foveam; et, qui ascenderit de fovea, tenebitur laqueo, quia cataractae de excelsis apertae sunt, et concussa sunt fundamenta terrae. (Liber Isaiae 24, 18)
Concepimus et parturivimus, quasi peperimus ventum. Salutes non fecimus in terra, ideo non nati sunt habitatores terrae. (Liber Isaiae 26, 18)
Verum hi quoque prae vino vacillant et prae ebrietate nutant; sacerdos et propheta vacillant prae ebrietate, absorpti sunt a vino, nutant in ebrietate, vacillant in visione, fluctuant in iudicio. (Liber Isaiae 28, 7)
Omnes enim mensae repletae sunt vomitu sordiumque, ita ut non esset ultra locus. (Liber Isaiae 28, 8)
Vae, qui profunde a Domino consilium abscondunt, quorum sunt in tenebris opera, et dicunt: “Quis videt nos, et quis novit nos?”. (Liber Isaiae 29, 15)
quoniam defecit, qui praevalebat, consummatus est illusor, et succisi sunt omnes, qui vigilabant super iniquitatem, (Liber Isaiae 29, 20)
qui dicunt videntibus: “Nolite videre” et aspicientibus: “Nolite aspicere nobis ea, quae recta sunt; loquimini nobis placentia, aspicite nobis illusiones. (Liber Isaiae 30, 10)
Ecce nomen Domini venit de longinquo, ardens furor eius, et gravis eius fragor; labia eius repleta sunt indignatione, et lingua eius quasi ignis devorans. (Liber Isaiae 30, 27)
Vae, qui descendunt in Aegyptum ad auxilium, in equis sperantes et habentes fiduciam super quadrigis, quia multae sunt, et super equitibus, quia praevalidi nimis, et non intendunt in Sanctum Israel et Dominum non requirunt! (Liber Isaiae 31, 1)
Fraudulenti fraudes pessimae sunt; ipse enim cogitationes concinnat ad perdendos mites in sermone mendaci, etiam quando pauper iudicium vindicat. (Liber Isaiae 32, 7)