Fundar 3169 Resultados para: Sum
et dabam ea sacerdotibus, filiis Aaron, ad aram; et decimam tritici et vini et olei et malorum granatorum et ceterorum pomorum filiis Levi servientibus in Ierusalem; et secundam decimationem computabam in pecunia sex annorum et ibam et consummabam illa in Ierusalem unoquoque anno. (Liber Thobis 1, 7)
Et, postquam vir factus sum, accepi uxorem Annam ex semine patriae nostrae et genui ex illa filium et vocavi nomen eius Thobiam. (Liber Thobis 1, 9)
dedit mihi Excelsus gratiam et speciem penes Salmanasar, et comparabam illi omnia, quaecumque erant in usum; (Liber Thobis 1, 13)
Et direpta est omnis substantia mea, et nihil mihi derelictum est, quod non assumptum esset in fiscum regis, nisi uxor mea Anna et Thobias filius meus. (Liber Thobis 1, 20)
et rememoratus sum sermonis prophetae Amos, quem locutus est in Bethel dicens: “Convertentur omnes dies festi vestri in luctum, et omnia cantica vestra in lamentationem”. (Liber Thobis 2, 6)
Et lacrimatus sum. Et, postquam sol occidit, abii et fodiens sepelivi illum. (Liber Thobis 2, 7)
Et ignorabam quoniam passeres in pariete super me erant, quorum stercora insederunt in oculos meos calida et induxerunt albugines. Et ibam ad medicos, ut curarer, et, quanto inunxerunt me medicamentis, tanto magis oculi mei excaecabantur maculis, donec perexcaecatus sum. Et eram inutilis meis oculis annis quattuor, et omnes fratres mei dolebant pro me. Achicarus autem pascebat me annis duobus, priusquam iret in Elymaida. (Liber Thobis 2, 10)
Et nunc, Domine, memor esto mei et respice in me; ne vindictam sumas de me pro peccatis meis et pro neglegentiis meis et parentum meorum, quibus peccaverunt ante te, (Liber Thobis 3, 3)
Tu scis, Domine, quoniam munda sum ab omni immunditia viri (Liber Thobis 3, 14)
et non coinquinavi nomen meum neque nomen patris mei in terra captivitatis meae. Unica sum patri meo, et non habet alium filium, qui possideat hereditatem illius, neque frater est illi proximus neque propinquus illi, ut custodiam me illi uxorem. Iam perierunt mihi septem, et ut quid mihi adhuc vivere? Et si non tibi videtur, Domine, occidere me, impera, ut respiciatur in me et misereatur mei, et ne iam improperium audiam”. (Liber Thobis 3, 15)
Attende tibi, fili, ab omni fornicatione. Uxorem primum accipe ex semine parentum tuorum et noli sumere uxorem alienam, quae non est ex tribu patris tui, quoniam filii prophetarum sumus: Noe et Abraham et Isaac et Iacob patres nostri a saeculo. Rememorare, fili, quoniam hi omnes acceperunt uxores ex semine patrum suorum et benedicti sunt in filiis suis, et semen illorum possidebit hereditatem terrae. (Liber Thobis 4, 12)
Omni tempore benedic Dominum et postula ab illo, ut dirigantur viae tuae, et omnes semitae tuae et consilia bene disponantur, quoniam omnes gentes non habent consilium bonum, sed ipse Dominus dabit ipsis bonum consilium. Quem enim voluerit, allevat et, quem voluerit, Dominus demergit usque ad inferos deorsum. Et nunc, fili, memor esto praeceptorum meorum, et non deleantur de corde tuo. (Liber Thobis 4, 19)