Fundar 3169 Resultados para: Sum
Et facta est laetitia in populo magna valde, et aversum est opprobrium gentium. (Liber I Maccabaeorum 4, 58)
Et transivit ad filios Ammon et invenit manum fortem et populum copiosum et Timotheum ducem ipsorum. (Liber I Maccabaeorum 5, 6)
et miserunt litteras ad Iudam et fratres eius dicentes: “Congregatae sunt adversum nos gentes per circuitum, ut nos auferant, (Liber I Maccabaeorum 5, 10)
dicentes convenisse adversum se a Ptolemaida et Tyro et Sidone et omnem Galilaeam alienigenarum, ut nos consumant. (Liber I Maccabaeorum 5, 15)
Et praecepit illis dicens: “Praeestote populo huic et nolite bellum committere adversum gentes, donec revertamur”. (Liber I Maccabaeorum 5, 19)
Et assumpsit eos, qui erant de Galilaea et in Arbattis, cum uxoribus et natis et omnibus, quae erant illis, et adduxit in Iudaeam cum laetitia magna. (Liber I Maccabaeorum 5, 23)
Et divertit Iudas in Maspha et expugnavit et cepit eam. Et occidit omnem masculinum eius et sumpsit spolia eius et succendit eam igne. (Liber I Maccabaeorum 5, 35)
Et ait Timotheus principibus exercitus sui: “Cum appropinquaverit Iudas et exercitus eius ad torrentem aquae, si transierit ad nos prior, non poterimus sustinere eum, quia potens poterit adversum nos; (Liber I Maccabaeorum 5, 40)
Et congregavit Iudas universum Israel, qui erant in Galaaditide, a minimo usque ad maximum et uxores eorum et natos et sarcinas, exercitum magnum valde, ut venirent in terram Iudae. (Liber I Maccabaeorum 5, 45)
et dixi in corde meo: Quousque tribulationis deveni et tempestatis magnae, in qua nunc sum? Quia iucundus eram et dilectus in potestate mea! (Liber I Maccabaeorum 6, 11)
Et vocavit Philippum, unum de amicis suis, et praeposuit eum super universum regnum suum; (Liber I Maccabaeorum 6, 14)
Et cogitavit Iudas disperdere eos et convocavit universum populum, ut obsiderent eos. (Liber I Maccabaeorum 6, 19)