Fundar 800 Resultados para: Suam
Fremuerunt gentes, commota sunt regna; dedit vocem suam, liquefacta est terra. (Liber Psalmorum 46, 7)
Regnavit Deus super gentes, Deus sedet super sedem sanctam suam. (Liber Psalmorum 47, 9)
Etenim seipsum non redimet homo; non dabit Deo propitiationem suam. (Liber Psalmorum 49, 8)
Extendit manum suam in socios; contaminavit foedus suum. (Liber Psalmorum 55, 21)
Mittet de caelo et liberabit me; dabit in opprobrium conculcantes me. Mittet Deus misericordiam suam et veritatem suam. (Liber Psalmorum 57, 4)
Benedictus Deus, qui non amovit orationem meam et misericordiam suam a me. (Liber Psalmorum 66, 20)
qui fertur super caelum caeli ad orientem; ecce dabit vocem suam, vocem virtutis. (Liber Psalmorum 68, 34)
Convertantur propter confusionem suam, qui dicunt mihi: “Euge, euge”. (Liber Psalmorum 70, 4)
ut ponant in Deo spem suam et non obliviscantur operum Dei et mandata eius custodiant. (Liber Psalmorum 78, 7)
Ipse autem est misericors et propitiatur iniquitati et non disperdit. Saepe avertit iram suam et non accendit omnem furorem suum. (Liber Psalmorum 78, 38)
Et tradidit in captivitatem virtutem suam et pulchritudinem suam in manus inimici. (Liber Psalmorum 78, 61)
Et conclusit in gladio populum suum et in hereditatem suam exarsit. (Liber Psalmorum 78, 62)