Fundar 426 Resultados para: Spiritus Sanctus

  • Coepitque spiritus Domini impellere eum in Castris Dan inter Saraa et Esthaol. (Liber Iudicum 13, 25)

  • Irruit autem spiritus Domini in Samson, et dilaceravit leonem, quasi haedum in frusta concerperet, nihil omnino habens in manu; et hoc patri et matri noluit indicare. (Liber Iudicum 14, 6)

  • Irruit itaque in eo spiritus Domini, descenditque Ascalonem et percussit ibi triginta viros, quorum ablatas vestes dedit iis, qui problema solverant; iratusque nimis ascendit in domum patris sui. (Liber Iudicum 14, 19)

  • Qui cum venisset in Lehi, et Philisthim vociferantes occurrissent ei, irruit spiritus Domini in eum, et, sicut solent ad odorem ignis lina consumi, ita vincula, quibus brachia eius ligata erant, dissipata sunt et soluta. (Liber Iudicum 15, 14)

  • Non est sanctus ut est Dominus; neque enim est alius extra te, et non est fortis sicut Deus noster. (Liber I Samuelis 2, 2)

  • Et insiliet in te spiritus Domini, et prophetabis cum eis et mutaberis in virum alium. (Liber I Samuelis 10, 6)

  • Veneruntque inde in Gabaa, et ecce grex prophetarum obvius ei; et insiluit super eum spiritus Dei, et prophetavit in medio eorum. (Liber I Samuelis 10, 10)

  • Et insilivit spiritus Domini in Saul, cum audisset verba haec; et iratus est furor eius nimis. (Liber I Samuelis 11, 6)

  • Tulit igitur Samuel cornu olei et unxit eum in medio fratrum eius; et directus est spiritus Domini in David a die illa et in reliquum. Surgensque Samuel abiit in Rama. (Liber I Samuelis 16, 13)

  • Spiritus autem Domini recessit a Saul, et exagitabat eum spiritus nequam a Domino. (Liber I Samuelis 16, 14)

  • Dixeruntque servi Saul ad eum: “Ecce spiritus Dei malus exagitat te. (Liber I Samuelis 16, 15)

  • Iubeat dominus noster, et servi tui, qui coram te sunt, quaerant hominem scientem psallere cithara, ut, quando arripuerit te spiritus Dei malus, psallat manu sua, et levius feras”. (Liber I Samuelis 16, 16)


“Deus quer que as suas misérias sejam o trono da Sua misericórdia.” São Padre Pio de Pietrelcina