Mosaico decorativo

Fundar 426 Resultados para: Spiritus Sanctus

  • Benedicite, spiritus et animae iustorum, Domino, laudate et superexaltate eum in saecula. (Prophetia Danielis 3, 86)

  • Videbam in visione capitis mei super stratum meum, et ecce vigil et sanctus de caelo descendit. (Prophetia Danielis 4, 10)

  • Hoc somnium vidi ego rex Nabuchodonosor. Tu ergo, Baltassar, interpretationem narra, quia omnes sapientes regni mei non queunt solutionem edicere mihi; tu autem potes, quia spiritus deorum sanctorum in te est”. (Prophetia Danielis 4, 15)

  • quia spiritus amplior et prudentia intellegentiaque et interpretatio somniorum et ostensio secretorum ac solutio ligatorum inventae sunt in eo, in Daniele, cui rex posuit nomen Baltassar. Nunc itaque Daniel vocetur et interpretationem narrabit”. (Prophetia Danielis 5, 12)

  • Quando autem elevatum est cor eius, et spiritus illius obfirmatus est ad superbiam, depositus est de solio regni sui, et gloria eius ablata est ab eo; (Prophetia Danielis 5, 20)

  • Igitur ille Daniel superabat omnes principes et satrapas, quia spiritus Dei amplior erat in eo. Porro rex cogitabat constituere eum super omne regnum; (Prophetia Danielis 6, 4)

  • Horruit spiritus meus: ego Daniel territus sum in his, et visiones capitis mei conturbaverunt me. (Prophetia Danielis 7, 15)

  • Et audivi unum de sanctis loquentem, et dixit unus sanctus alteri, nescio cui, loquenti: “Usquequo visio et iuge sacrificium et peccatum desolationis, quae facta est, et sanctuarium et fortitudo conculcabitur?”. (Prophetia Danielis 8, 13)

  • Septuaginta hebdomades decretae sunt super populum tuum et super urbem sanctam tuam, ut consummetur praevaricatio, et finem accipiat peccatum, et deleatur iniquitas, et adducatur iustitia sempiterna, et impleatur visio et prophetes, et ungatur Sanctus sanctorum. (Prophetia Danielis 9, 24)

  • Et apprehendit eum angelus Domini in vertice eius et portavit eum capillo capitis sui posuitque eum in Babylone supra lacum in impetu spiritus sui. (Prophetia Danielis 14, 36)

  • Populus meus in ligno suo interrogat, et baculus eius annuntiat ei; spiritus enim fornicationum decepit eos, et fornicantur a Deo suo. (Prophetia Osee 4, 12)

  • Ligabit spiritus eos in alis suis, et confundentur a sacrificiis suis. (Prophetia Osee 4, 19)


"No juízo final daremos contas a Deus até de uma palavra inútil que tenhamos dito." São Padre Pio de Pietrelcina