Fundar 1879 Resultados para: Spe
Animam esurientem ne contristaveris et non exasperes pauperem in inopia sua. (Liber Ecclesiasticus 4, 2)
Anima enim nequam disperdet eum, qui se habet, et in gaudium inimicis dat illum et deducet in sortem impiorum. (Liber Ecclesiasticus 6, 4)
in prosperis erit tibi quasi coaequalis et in domesticis tuis fiducialiter aget. (Liber Ecclesiasticus 6, 11)
Quam aspera est nimium sapientia indoctis hominibus, et non permanebit in illa excors. (Liber Ecclesiasticus 6, 21)
Doctrina est enim secundum nomen eius et non est multis manifesta; quibus autem cognita est, permanet usque ad conspectum Dei. (Liber Ecclesiasticus 6, 23)
Non irrideas hominem in amaritudine animae; est enim, qui humiliat et exaltat, circumspector Deus. (Liber Ecclesiasticus 7, 12)
Gratia dati in conspectu omnis viventis, sed et mortuo non prohibeas gratiam. (Liber Ecclesiasticus 7, 37)
Ne spernas hominem in sua senectute, etenim ex nobis senescunt. (Liber Ecclesiasticus 8, 7)
Averte faciem tuam a muliere compta et ne circumspicias speciem alienam. (Liber Ecclesiasticus 9, 8)
Propter speciem mulieris multi perierunt, et ex hoc concupiscentia quasi ignis exardescit. (10. 11) (Liber Ecclesiasticus 9, 9)
Non placeat tibi prosperitas iniustorum sciens quoniam usque ad inferos non iustificabuntur. (Liber Ecclesiasticus 9, 17)
In manu Dei prosperitas hominis, et super faciem scribae imponet honorem suum. (Liber Ecclesiasticus 10, 5)