Fundar 1879 Resultados para: Spe
Dabit Dominus inimicos tuos, qui consurgunt adversum te, corruentes in conspectu tuo; per unam viam venient contra te et per septem fugient a facie tua. (Liber Deuteronomii 28, 7)
Bos tuus mactabitur coram te, et non comedes ex eo. Asinus tuus rapietur in conspectu tuo et non reddetur tibi. Oves tuae dabuntur inimicis tuis, et non erit qui te adiuvet. (Liber Deuteronomii 28, 31)
Filii tui et filiae tuae tradentur alteri populo, videntibus oculis tuis et deficientibus ad conspectum eorum tota die, et non erit fortitudo in manu tua. (Liber Deuteronomii 28, 32)
et insanies in aspectu eorum, quae videbunt oculi tui. (Liber Deuteronomii 28, 34)
et devoret fructum iumentorum tuorum ac fruges terrae tuae, donec intereas, et non relinquat tibi triticum, vinum et oleum, partum armentorum et incrementum ovium, donec te disperdat (Liber Deuteronomii 28, 51)
Et sicut ante laetatus est Dominus super vos bene vobis faciens vosque multiplicans, sic laetabitur super vos disperdens vos atque subvertens, ut auferamini de terra, ad quam ingredieris possidendam. (Liber Deuteronomii 28, 63)
Disperget te Dominus in omnes populos a summitate terrae usque ad terminos eius, et servies ibi diis alienis, quos et tu ignorasti et patres tui, lignis et lapidibus. (Liber Deuteronomii 28, 64)
Mane dices: “Quis mihi det vesperum?”; et vespere: “Quis mihi det mane?”, propter cordis tui formidinem, qua terreberis, et propter ea, quae tuis videbis oculis. (Liber Deuteronomii 28, 67)
Custodite ergo verba pacti huius et implete ea, ut prosperemini in universis, quae facitis. (Liber Deuteronomii 29, 8)
Cum ergo venerint super te omnes sermones isti, benedic tio et maledictio, quas proposui in conspectu tuo, et ductus paenitudine cordis tui in universis gentibus, in quas disperserit te Dominus Deus tuus, (Liber Deuteronomii 30, 1)
reducet Dominus Deus tuus captivitatem tuam ac miserebitur tui et rursum congregabit te de cunctis populis, in quos te ante dispersit. (Liber Deuteronomii 30, 3)
Considera quod hodie proposuerim in conspectu tuo vitam et bonum, et e contrario mortem et malum. (Liber Deuteronomii 30, 15)