Mosaico decorativo

Fundar 2771 Resultados para: Sit

  • “Pater tuus durissimo iugo nos pressit; tu leviora impera patre tuo, qui nobis gravem imposuit servitutem, et paululum de onere subleva, et serviemus tibi”. (Liber II Paralipomenon 10, 4)

  • Misitque rex Roboam Adoram, qui praeerat servituti, et lapidaverunt eum filii Israel, et mortuus est. Porro rex Roboam currum festinavit ascendere et fugit in Ierusalem. (Liber II Paralipomenon 10, 18)

  • Recessitque Israel a domo David usque ad diem hanc. (Liber II Paralipomenon 10, 19)

  • Et sapienter filios suos dispersit in cunctis finibus Iudae et Beniamin in universis civitatibus muratis. Praebuitque eis escas plurimas et multas petivit uxores. (Liber II Paralipomenon 11, 23)

  • Nunc ergo vos dicitis quod resistere possitis regno Domini, quod possidet per filios David, habetisque grandem populi multitudinem atque vitulos aureos, quos fecit vobis Ieroboam in deos. (Liber II Paralipomenon 13, 8)

  • Percussit ergo eos Abia et populus eius plaga magna; et corruerunt vulnerati ex Israel quingenta milia virorum fortium. (Liber II Paralipomenon 13, 17)

  • Nec invaluit ultra Ieroboam in diebus Abiae. Quem percussit Dominus, et mortuus est. (Liber II Paralipomenon 13, 20)

  • Sed et Maacham matrem Asa rex amovit, ne esset domina, eo quod fecisset simulacrum Aserae; quod contrivit Asa et in frusta comminuens combussit in torrente Cedron. (Liber II Paralipomenon 15, 16)

  • Protulit ergo Asa argentum et aurum de thesauris domus Domini et domus regis misitque ad Benadad regem Syriae, qui habitabat in Damasco, dicens: (Liber II Paralipomenon 16, 2)

  • Acquiescens Benadad regi Asa misit principes exercituum suorum ad urbes Israel, qui percusserunt Ahion et Dan et Abelmaim et universa horrea urbium Nephthali. (Liber II Paralipomenon 16, 4)

  • Quod cum audisset Baasa, desivit aedificare Rama et intermisit opus suum. (Liber II Paralipomenon 16, 5)

  • Porro Asa rex assumpsit universum Iudam, et tulerunt lapides Rama et ligna, quibus aedificaverat Baasa, aedificavitque ex eis Gabaa et Maspha. (Liber II Paralipomenon 16, 6)


"No tumulto das paixões terrenas, surge a grande esperança da misericórdia inexorável de Deus." São Padre Pio de Pietrelcina