Fundar 2771 Resultados para: Sit
et, qui insepultos multos abiecerat, ipse illamentatus permansit nec exsequiis ullis neque patrio sepulcro participavit. (Liber II Maccabaeorum 5, 10)
et iussit militibus interficere occursantes nemini parcendo et eos, qui in domos ascenderent, trucidare. (Liber II Maccabaeorum 5, 12)
et scelestis manibus sumens sancta vasa et, quae ab aliis regibus et civitatibus erant posita ad augmentum et gloriam loci et honorem, profanis manibus contrectans. (Liber II Maccabaeorum 5, 16)
Reliquit autem et praepositos ad affligendam gentem: Hierosolymis quidem Philippum, genere Phrygem, moribus barbariorem eo ipso, a quo constitutus est; (Liber II Maccabaeorum 5, 22)
Misit autem Apollonium Mysarcham cum exercitu — viginti vero et duo milia virorum — praecipiens omnes perfectae aetatis interficere, mulieres autem ac iuniores vendere. (Liber II Maccabaeorum 5, 24)
Sed non post multum temporis misit rex senem quendam Athe niensem, qui compelleret Iudaeos, ut se transferrent a patriis legibus et Dei legibus ne uterentur; (Liber II Maccabaeorum 6, 1)
Ducebantur autem cum amara necessitate per singulos menses in die natalis regis ad sacrificium et, cum Liberi sacra celebrarentur, cogebantur hedera coronati pompam Libero celebrare. (Liber II Maccabaeorum 6, 7)
Hi autem, qui iniquo sacrificio praepositi erant, propter antiquam cum viro amicitiam tollentes eum secreto rogabant, ut afferret carnes, quibus uti ei liceret quaeque ab ipso paratae essent, et fingeret se eas manducare, quas rex imperaverat de sacrificii carnibus, (Liber II Maccabaeorum 6, 21)
At ille, consilio decoro inito ac digno aetate et senectutis eminentia et acquisita nobilique canitie atque optima a puero vitae disciplina, magis autem sancta et a Deo condita legislatione, consequenter sententiam ostendit: cito, dicens, dimitterent ad inferos. (Liber II Maccabaeorum 6, 23)
Et iste quidem hoc modo vita decessit, non solum iuvenibus, sed et plurimis ex gente mortem suam ad exemplum fortitudinis et memoriam virtutis relinquens. (Liber II Maccabaeorum 6, 31)
Unus autem ex illis exstans prior locutor sic ait: “Quid es quaesiturus, et quid vis discere a nobis? Parati sumus mori magis quam patrias leges praevaricari”. (Liber II Maccabaeorum 7, 2)
Iratus itaque rex iussit sartagines et ollas succendi. (Liber II Maccabaeorum 7, 3)