Fundar 2771 Resultados para: Sit
Et cognoverunt castra Timothei quia Maccabaeus est, et refugerunt a facie eius; et percussit eos plaga magna, et ceciderunt ex eis in die illa fere octo milia virorum. (Liber I Maccabaeorum 5, 34)
Et divertit Iudas in Maspha et expugnavit et cepit eam. Et occidit omnem masculinum eius et sumpsit spolia eius et succendit eam igne. (Liber I Maccabaeorum 5, 35)
Et misit Iudas speculari exercitum, et renuntiaverunt ei dicentes: “Convenerunt ad eum omnes gentes, quae in circuitu nostro sunt, exercitus multus nimis; (Liber I Maccabaeorum 5, 38)
Et incluserunt se, qui erant in civitate, et obstruxerunt portas lapidibus. Et misit ad eos Iudas verbis pacificis (Liber I Maccabaeorum 5, 47)
Et exivit Iudas et fratres eius et expugnabant filios Esau in terra, quae ad austrum est. Et percussit Hebron et filias eius et destruxit munitiones eius et turres eius succendit in circuitu. (Liber I Maccabaeorum 5, 65)
Et vocavit omnes amicos suos et dixit illis: “Recessit somnus ab oculis meis, et concidi corde prae sollicitudine (Liber I Maccabaeorum 6, 10)
Et recessit Iudas ab arce et movit castra ad Bethzacharam contra castra regis. (Liber I Maccabaeorum 6, 32)
Et, ut refulsit sol in clipeos aureos et aereos, resplenduerunt montes ab eis et resplenduerunt sicut lampades ignis. (Liber I Maccabaeorum 6, 39)
escae autem non erant in horreis, eo quod septimus annus esset, et, qui evaserant in Iudaeam de gentibus, consumpserant reliquias repositionis. (Liber I Maccabaeorum 6, 53)
Et placuit sermo in conspectu regis et principum, et misit ad eos pacem facere, et receperunt illam. (Liber I Maccabaeorum 6, 60)
Et discessit festinanter et reversus est Antiochiam; et invenit Philippum dominantem civitati et pugnavit adversus eum et occupavit civitatem per vim. (Liber I Maccabaeorum 6, 63)
et accusaverunt populum apud regem dicentes: “Perdidit Iudas et fratres eius omnes amicos tuos et nos dispersit de terra nostra; (Liber I Maccabaeorum 7, 6)