Fundar 1491 Resultados para: Sicut
Et confortabo brachia regis Babylonis daboque gladium meum in manu eius; et confringam brachia pharaonis, et gemet gemitibus sicut transfixus coram facie eius. (Prophetia Ezechielis 30, 24)
“Fili hominis, assume lamentum super pharaonem, regem Aegypti, et dices ad eum: Leo gentium peristi, et eras sicut draco in mari; et bulliebas in fluminibus tuis et conturbabas aquas pedibus tuis et turbida faciebas flumina earum. (Prophetia Ezechielis 32, 2)
Sicut visitat pastor gregem suum in die, quando fuerit in medio ovium suarum dissipatarum, sic visitabo oves meas et liberabo eas de omnibus locis, in quibus dispersae fuerant in die nubis et caliginis. (Prophetia Ezechielis 34, 12)
Et replebo vos hominibus et iumentis, et multiplicabuntur et crescent; et habitari vos faciam, sicut a principio bonisque donabo maioribus quam habuistis ab initio, et scietis quia ego Dominus. (Prophetia Ezechielis 36, 11)
Haec dicit Dominus Deus: Adhuc in hoc exorabor a domo Israel, ut faciam eis: multiplicabo eos sicut gregem hominum, (Prophetia Ezechielis 36, 37)
Et prophetavi, sicut praeceperat mihi. Factus est autem sonitus, prophetante me, et ecce commotio; et accesserunt ossa ad ossa, unumquodque ad iuncturam suam. (Prophetia Ezechielis 37, 7)
Et prophetavi, sicut praeceperat mihi, et ingressus est in ea spiritus; et vixerunt steteruntque super pedes suos, exercitus grandis nimis valde. (Prophetia Ezechielis 37, 10)
Et porta atrii interioris contra portam aquilonis sicut in porta orientali; et mensus est a porta usque ad portam centum cubitos. (Prophetia Ezechielis 40, 23)
Et fenestrae eius et vestibuli in circuitu sicut fenestrae ceterae; quinquaginta cubitorum longitudo erat et latitudo viginti quinque cubitorum. (Prophetia Ezechielis 40, 25)
cubicula eius et postes eius et vestibulum eius sicut supra; et fenestrae erant ei et vestibulo eius in circuitu. Longitudo erat quinquaginta cubitorum et latitudo viginti quinque cubitorum. (Prophetia Ezechielis 40, 33)
Et caelati erant in ipsis ostiis templi cherubim et sculpturae palmarum, sicut in parietibus quoque expressi erant; et tectum ligneum erat in vestibuli fronte forinsecus. (Prophetia Ezechielis 41, 25)
Tristega enim erant et non habebant columnas, sicut erant columnae exteriorum; sic ergo in gradibus de inferioribus, et de mediis a terra surgebat aedificium. (Prophetia Ezechielis 42, 6)