Fundar 2345 Resultados para: Sed
Cumque respexisset eum Azarias pontifex et omnes reliqui sacerdotes, viderunt lepram in fronte eius et festinato expulerunt eum; sed et ipse acceleravit egredi, eo quod malo afflixisset eum Dominus. (Liber II Paralipomenon 26, 20)
Viginti quinque annorum erat Ioatham, cum regnare coepisset, et sedecim annis regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Ierusa filia Sadoc. (Liber II Paralipomenon 27, 1)
Viginti quinque annorum erat, cum regnare coepisset, et sedecim annis regnavit in Ierusalem. (Liber II Paralipomenon 27, 8)
Viginti annorum erat Achaz, cum regnare coepis set, et sedecim annis regnavit in Ierusalem. Non fecit rectum in conspectu Domini sicut David pater eius, (Liber II Paralipomenon 28, 1)
sed ambulavit in viis regum Israel. Insuper et simulacra fudit Baalim. (Liber II Paralipomenon 28, 2)
necnon de filiis Heman Iahiel et Semei; sed et de filiis Idithun Semeias et Oziel. (Liber II Paralipomenon 29, 14)
Cumque haec fuissent rite celebrata, egressus est omnis Israel, qui inventus fuerat in urbibus Iudae, et fregerunt simulacra succideruntque palos, demoliti sunt excelsa et altaria destruxerunt non solum de universo Iuda et Beniamin, sed et de Ephraim quoque et Manasse, donec penitus everterent. Reversique sunt omnes filii Israel in possessiones et civitates suas. (Liber II Paralipomenon 31, 1)
Sed et filii Israel et Iudae, qui habitabant in urbibus Iudae, obtulerunt decimas boum et ovium decimasque sanctorum, quae sanctificabant Domino Deo suo; atque universa portantes fecerunt acervos plurimos. (Liber II Paralipomenon 31, 6)
Post quae et huiuscemodi fidem venit Sennacherib rex Assyriorum et ingressus Iudam obsedit civitates munitas volens eas capere. (Liber II Paralipomenon 32, 1)
“Haec dicit Sennacherib rex Assyriorum: In quo habentes fiduciam sedetis obsessi in Ierusalem? (Liber II Paralipomenon 32, 10)
Sed et alia multa locuti sunt servi eius contra Dominum Deum et contra Ezechiam servum eius. (Liber II Paralipomenon 32, 16)
Insuper et clamore magno, lingua Iudaica, ad populum Ierusalem, qui sedebat in muro, personabant, ut terrerent et perturbarent eos et caperent civitatem. (Liber II Paralipomenon 32, 18)