Fundar 2345 Resultados para: Sed
Ibant autem in directum vaccae per viam, quae ducit Bethsames, et itinere uno gradiebantur pergentes et mugientes et non declinabant neque ad dextram neque ad sinistram. Sed et principes Philisthim sequebantur usque ad terminos Bethsames. (Liber I Samuelis 6, 12)
Et non ambulaverunt filii illius in viis eius, sed declinaverunt post avaritiam acceperuntque munera et perverterunt iudicium. (Liber I Samuelis 8, 3)
Dixit autem Dominus ad Samuel: “Audi vocem populi in omnibus, quae loquuntur tibi; non enim te abiecerunt, sed me abiecerunt, ne regnem super eos. (Liber I Samuelis 8, 7)
Sed et segetes vestras et vinearum reditus addecimabit, ut det eunuchis et famulis suis. (Liber I Samuelis 8, 15)
Noluit autem populus audire vocem Samuel, sed dixerunt: “Nequaquam: rex enim erit super nos, (Liber I Samuelis 8, 19)
et per terram Salisa et non invenissent, transierunt etiam per terram Salim, et non erant, sed et per terram Iemini et minime reppererunt. (Liber I Samuelis 9, 4)
Vos autem hodie proiecistis Deum vestrum, qui solus salvavit vos de universis malis et tribulationibus vestris, et dixistis: “Nequaquam, sed regem constitue super nos!”. Nunc ergo state coram Domino per tribus vestras et per familias”. (Liber I Samuelis 10, 19)
Sed et Saul abiit in domum suam in Gabaa; et abierunt cum eo viri fortes, quorum tetigerat Deus corda. (Liber I Samuelis 10, 26)
Videntes autem quod Naas rex filiorum Ammon venisset adversum vos, dixistis mihi: “Nequaquam, sed rex imperabit nobis!”, cum Dominus Deus vester regnaret in vobis. (Liber I Samuelis 12, 12)
Si autem non audieritis vocem Domini, sed contempseritis sermonem Domini, erit manus Domini super vos et super regem vestrum, ut disperdat vos. (Liber I Samuelis 12, 15)
Sed et nunc state et videte rem istam grandem, quam facturus est Dominus in conspectu vestro. (Liber I Samuelis 12, 16)
sed nequaquam regnum tuum ultra consurget. Quaesivit sibi Dominus virum iuxta cor suum; et constituit eum Dominus ducem super populum suum, eo quod non servaveris, quae praecepit Dominus”. (Liber I Samuelis 13, 14)