Fundar 2345 Resultados para: Sed
In diebus illis non erat rex in Israel, sed unusquisque, quod sibi rectum videbatur, hoc faciebat. (Liber Iudicum 17, 6)
Sederuntque ambo simul et comederunt ac biberunt. Dixitque pater puellae ad generum suum: “Quaeso te, ut hodie hic maneas, pariterque laetemur”. (Liber Iudicum 19, 6)
Noluit gener acquiescere sermonibus eius, sed statim perrexit et venit contra Iebus, id est Ierusalem, ducens secum duos asinos onustos et concubinam. (Liber Iudicum 19, 10)
Cui respondit dominus: “Non ingrediamur oppidum gentis alienae, quae non est de filiis Israel, sed transibimus usque Gabaa”. (Liber Iudicum 19, 12)
Diverteruntque ad eam, ut manerent ibi; quo cum intrassent, sedebant in platea civitatis, et nullus eos recipere volebat hospitio. (Liber Iudicum 19, 15)
Elevatisque oculis, vidit senex sedentem hominem viatorem in platea civitatis et dixit ad eum: “Unde venis et quo vadis?”. (Liber Iudicum 19, 17)
sed hoc contra Gabaa in commune faciemus secundum sortem: (Liber Iudicum 20, 9)
sed ex cunctis urbibus, quae suae sortis erant, convenerunt in Gabaa, ut illis ferrent auxilium et contra universum Israel populum dimicarent. (Liber Iudicum 20, 14)
Quam ob rem omnes filii Israel, universus populus, venerunt in Bethel et sedentes flebant coram Domino ieiunaveruntque die illo usque ad vesperam et obtulerunt ei holocausta et pacificas victimas (Liber Iudicum 20, 26)
Sed et filii Beniamin eruperunt in occursum populi et abstracti de civitate coeperunt caedere ex eis sicut primo et secundo die, per duas semitas terga vertentes, quarum una ferebat in Bethel, altera in Gabaa, atque prosternere in campo triginta circiter viros. (Liber Iudicum 20, 31)
Omnes itaque viri Israel surgentes de sedibus suis tetenderunt aciem in loco, qui vocatur Baalthamar. Insidiae quoque eruperunt de loco suo, de regione in occidente Gabaa. (Liber Iudicum 20, 33)
Et ad viam deserti ire coeperunt, illuc quoque eos adversariis persequentibus. Sed et hi, qui urbem succenderant, occurrerunt eis, (Liber Iudicum 20, 42)