Fundar 75 Resultados para: Scio
Respondit ergo ille: “Si peccator est nescio; unum scio quia, caecus cum essem, modo video”. (Evangelium secundum Ioannem 9, 25)
Sed et nunc scio quia, quaecumque poposceris a Deo, dabit tibi Deus”. (Evangelium secundum Ioannem 11, 22)
Dicit ei Martha: “Scio quia resurget in resurrectione in novissimo die”. (Evangelium secundum Ioannem 11, 24)
Et scio quia mandatum eius vita aeterna est. Quae ergo ego loquor, sicut dixit mihi Pater, sic loquor”. (Evangelium secundum Ioannem 12, 50)
Non de omnibus vobis dico, ego scio, quos elegerim, sed ut impleatur Scriptura: “Qui manducat meum panem, levavit contra me calcaneum suum”. (Evangelium secundum Ioannem 13, 18)
Et nunc, fratres, scio quia per ignorantiam fecistis, sicut et principes vestri; 18 Deus autem, quae praenuntiavit per os omnium Prophetarum pati Christum suum, implevit sic. (Actus Apostolorum 3, 17)
Et Petrus ad se reversus dixit: “Nunc scio vere quia misit Dominus angelum suum et eripuit me de manu Herodis et de omni exspectatione plebis Iudaeorum”. (Actus Apostolorum 12, 11)
Respondens autem spiritus nequam dixit eis: “Iesum novi et Paulum scio; vos autem qui estis?”. (Actus Apostolorum 19, 15)
Et nunc ecce ego scio quia amplius non videbitis faciem meam vos omnes, per quos transivi praedicans regnum; (Actus Apostolorum 20, 25)
Ego scio quoniam intrabunt post discessionem meam lupi graves in vos non parcentes gregi; (Actus Apostolorum 20, 29)
Credis, rex Agrippa, Prophetis? Scio quia credis”. (Actus Apostolorum 26, 27)
Scio enim quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum; nam velle adiacet mihi, operari autem bonum, non! (Epistula ad Romanos 7, 18)