Fundar 1303 Resultados para: Sanctus Terra
Et erit vir sicut latibulum a vento et refugium a tempestate, sicut rivi aquarum in sitiente terra et umbra petrae magnae in terra arida. (Liber Isaiae 32, 2)
Luget et elanguescit terra, confusus est Libanus et obsorduit, et factus est Saron sicut desertum, et exaruerunt Basan et Carmelus. (Liber Isaiae 33, 9)
Accedite, gentes, ad audien dum; et populi, attendite. Audiat terra et plenitudo eius, orbis et omne germen eius. (Liber Isaiae 34, 1)
Gladius Domini repletus est sanguine, incrassatus est adipe, de sanguine agnorum et hircorum, de adipe viscerum arietum; victima enim Domini in Bosra, et interfectio magna in terra Edom. (Liber Isaiae 34, 6)
Cadunt bubali cum eis, iuvenci cum tauris; inebriabitur terra eorum sanguine, et humus eorum adipe pinguium, (Liber Isaiae 34, 7)
Et convertentur torrentes eius in picem, et humus eius in sulphur, et erit terra eius in picem ardentem. (Liber Isaiae 34, 9)
Et terra arida erit in stagnum, et sitiens in fontes aquarum; in cubilibus, in quibus dracones habitabant, erit locus calami et iunci. (Liber Isaiae 35, 7)
donec veniam et tollam vos ad terram, quae est ut terra vestra, terram frumenti et vini, terram panis et vinearum. (Liber Isaiae 36, 17)
Ecce ego dabo ei spiritum, et audiet nuntium et revertetur ad terram suam, et corruere eum faciam gladio in terra sua”. (Liber Isaiae 37, 7)
Dixi: Non videbo Dominum Deum in terra viventium, non aspiciam hominem ultra inter habitatores orbis. (Liber Isaiae 38, 11)
Introivit autem Isaias propheta ad Ezechiam regem et dixit ei: “Quid dixerunt viri isti et unde venerunt ad te?”. Et dixit Ezechias: “De terra longinqua venerunt ad me, de Babylone”. (Liber Isaiae 39, 3)
Et quidem neque plantatus neque satus neque radicatus in terra truncus eorum; repente flavit in eos, et aruerunt, et turbo quasi stipulam aufert eos. (Liber Isaiae 40, 24)