Mosaico decorativo

Fundar 1303 Resultados para: Sanctus Terra

  • Et videns Demetrius rex quod siluit terra in conspectu suo, et nihil ei resistit, dimisit totum exercitum suum, unumquemque in locum suum, excepto peregrino exercitu, quem contraxit ab insulis gentium; et inimici erant ei omnes exercitus patrum eius. (Liber I Maccabaeorum 11, 38)

  • Et sedit Demetrius rex in sede regni sui, et siluit terra in conspectu eius. (Liber I Maccabaeorum 11, 52)

  • et regnavit loco eius et imposuit sibi diadema Asiae et fecit plagam magnam in terra. (Liber I Maccabaeorum 13, 32)

  • Et siluit terra Iudae omnibus diebus Simonis; et quaesivit bona genti suae, et placuit illis potestas eius, et gloria eius omnibus diebus. (Liber I Maccabaeorum 14, 4)

  • Et unusquisque colebat terram suam cum pace; et terra dabat fructus suos, et ligna camporum fructum suum. 9 Seniores in plateis sedebant, omnes de bonis communiter tractabant, et iuvenes induebant se gloriam et stolas belli. (Liber I Maccabaeorum 14, 8)

  • Cum autem obtinuerimus regnum nostrum, glorificabimus te et gentem tuam et templum gloria magna, ita ut manifestetur gloria vestra in universa terra”. (Liber I Maccabaeorum 15, 9)

  • et circuivit civitatem, et naves a mari accesserunt; et vexabat civitatem a terra et mari et neminem sinebat ingredi vel egredi. (Liber I Maccabaeorum 15, 14)

  • fines earum desolastis et fecistis plagam magnam in terra et dominati estis per loca multa in regno meo. (Liber I Maccabaeorum 15, 29)

  • Regnante Demetrio, anno centesimo sexagesimo nono, nos Iudaei scripsimus vobis in tribulatione et impetu, qui supervenit nobis in istis annis, ex quo recessit Iason et, qui cum eo erant, a sancta terra et a regno (Liber II Maccabaeorum 1, 7)

  • Qui autem cum Maccabaeo erant, appropinquante illo, ad supplicationem Dei terra capita aspergentes lumbosque ciliciis praecincti (Liber II Maccabaeorum 10, 25)

  • Valde iuste: nam, quia multa erga aram delicta commisit, cuius ignis et cinis erat sanctus, ipse in cinere mortem reportavit. (Liber II Maccabaeorum 13, 8)

  • Audito itaque Nicanoris adventu et conventu nationum, conspersi terra rogabant eum, qui populum suum constituit usque in aeternum quique suam portionem signis evidentibus protegit. (Liber II Maccabaeorum 14, 15)


"Como é belo esperar!" São Padre Pio de Pietrelcina