Fundar 1303 Resultados para: Sanctus Terra
Canite Domino, omnis terra, annuntiate ex die in diem salutare eius. (Liber I Paralipomenon 16, 23)
Commoveatur a facie illius omnis terra; ipse enim fundavit orbem immobilem. (Liber I Paralipomenon 16, 30)
Laetentur caeli, et exsultet terra, et dicant in nationibus: “Dominus regnat!”. (Liber I Paralipomenon 16, 31)
et fui tecum, quocumque perrexisti, et interfeci omnes inimicos tuos coram te fecique tibi nomen quasi unius magnorum, qui celebrantur in terra. (Liber I Paralipomenon 17, 8)
Quis autem est alius ut populus tuus Israel, gens una in terra, ad quam perrexit Deus, ut liberaret sibi populum, ut faceres tibi nomen magnum et terribile eiciens nationes a facie populi tui, quem de Aegypto liberasti? (Liber I Paralipomenon 17, 21)
aut tribus annis famem aut tribus mensibus fugere te hostes tuos et gladium eorum non posse evadere aut tribus diebus gladium Domini et pestilentiam versari in terra et angelum Domini interficere in universis finibus Israel. Nunc igitur vide quid respondeam ei, qui misit me”. (Liber I Paralipomenon 21, 12)
Et praecepit, ut congregarentur omnes advenae de terra Israel, et constituit ex eis latomos ad caedendos lapides et poliendos, ut aedificaretur domus Dei. (Liber I Paralipomenon 22, 2)
Cernitis, inquiens, quod Dominus Deus vester vobiscum sit et dederit vobis requiem per circuitum et tradiderit habitatores terrae in manu vestra, et subiecta sit terra coram Domino et coram populo eius. (Liber I Paralipomenon 22, 18)
Tua est, Domine, magnificentia et potentia, gloria, splendor atque maiestas. Cuncta enim, quae in caelo sunt et in terra, tua sunt. Tuum, Domine, regnum, et tu elevaris ut caput super omnia. (Liber I Paralipomenon 29, 11)
Numeravit igitur Salomon omnes viros peregrinos, qui erant in terra Israel post dinumerationem, quam dinumeravit David pater eius; et inventi sunt centum quinquaginta milia et tria milia sescenti. (Liber II Paralipomenon 2, 16)
In regione Iordanis fudit ea rex in argillosa terra inter Succoth et Saredatha. (Liber II Paralipomenon 4, 17)
“A die qua eduxi populum meum de terra Aegypti non elegi civitatem de cunctis tribubus Israel, ut aedificaretur in ea domus nomini meo, neque elegi quemquam alium virum, ut esset dux in populo meo Israel, (Liber II Paralipomenon 6, 5)