Mosaico decorativo

Fundar 649 Resultados para: Samuhel Regem Beniamin Et Unctio

  • misit Adoram filium suum ad regem David, ut salutaret eum et congratularetur, eo quod pugnasset cum Adadezer et percussisset eum; adversarius quippe erat Thou Adadezer. (Liber I Paralipomenon 18, 10)

  • conduxeruntque sibi triginta duo milia curruum et regem Maacha cum populo eius. Qui cum venissent, castrametati sunt e regione Medaba; filii quoque Ammon congregati de urbibus suis venerunt ad bellum. (Liber I Paralipomenon 19, 7)

  • nam Levi et Beniamin non numeravit in medio eorum, eo quod invitus exequeretur regis imperium. (Liber I Paralipomenon 21, 6)

  • Igitur David senex et plenus dierum regem constituit Sa lomonem filium suum super Israel (Liber I Paralipomenon 23, 1)

  • Nonus, mense nono, Abiezer Anathothites de filiis Beniamin, et in turma eius viginti quattuor milia. (Liber I Paralipomenon 27, 12)

  • et dimidio tribus Manasse in Galaad Iaddo filius Zachariae; Beniamin autem Iasiel filius Abner; (Liber I Paralipomenon 27, 21)

  • Sed elegit Dominus, Deus Israel, me de universa domo patris mei, ut essem rex super Israel in sempiternum; Iudam enim elegit principem, porro in domo Iudae domum patris mei, et in filiis patris mei placuit ei, ut me eligeret regem super cunctum Israel. (Liber I Paralipomenon 28, 4)

  • Praecepit autem David universae ecclesiae: “Benedicite Domino Deo vestro!”. Et benedixit omnis ecclesia Domino, Deo patrum suorum; et inclinaverunt se et adoraverunt Deum et deinde regem. (Liber I Paralipomenon 29, 20)

  • Et comederunt et biberunt coram Domino in die illo cum grandi laetitia; et fecerunt regem secundo Salomonem filium David atque unxerunt Domino in principem et Sadoc in pontificem. (Liber I Paralipomenon 29, 22)

  • Dixitque Salomon Deo: “Tu fecisti cum David patre meo misericordiam magnam et constituisti me regem pro eo. (Liber II Paralipomenon 1, 8)

  • Nunc ergo, Domine Deus, impleatur sermo tuus, quem pollicitus es David patri meo; tu enim me fecisti regem super populum tuum multum, qui tam innumerabilis est quam pulvis terrae. (Liber II Paralipomenon 1, 9)

  • Dixit autem Deus ad Salomonem: “Quia hoc magis placuit cordi tuo et non postulasti divitias et substantiam et gloriam neque animas eorum, qui te oderant, sed nec dies vitae plurimos, petisti autem sapientiam et scientiam, ut iudicare possis populum meum, super quem constitui te regem, (Liber II Paralipomenon 1, 11)


"O verdadeiro servo de Deus é aquele que usa a caridade para com seu próximo, que está decidido a fazer a vontade de Deus a todo custo, que vive em profunda humildade e simplicidade". São Padre Pio de Pietrelcina