Fundar 304 Resultados para: Salomon sapientia
Et facto sabbato, coepit in synagoga docere; et multi audientes admirabantur dicentes: “Unde huic haec, et quae est sapientia, quae data est illi, et virtutes tales, quae per manus eius efficiuntur? (Evangelium secundum Marcum 6, 2)
Puer autem crescebat et confortabatur plenus sapientia; et gratia Dei erat super illum. (Evangelium secundum Lucam 2, 40)
Et Iesus proficiebat sapientia et aetate et gratia apud Deum et homines. (Evangelium secundum Lucam 2, 52)
Et iustificata est sapientia ab omnibus filiis suis”. (Evangelium secundum Lucam 7, 35)
Propterea et sapientia Dei dixit: Mittam ad illos prophetas et apostolos, et ex illis occident et persequentur, (Evangelium secundum Lucam 11, 49)
Considerate lilia quomodo crescunt: non laborant neque nent; dico autem vobis: Nec Salomon in omni gloria sua vestiebatur sicut unum ex istis. (Evangelium secundum Lucam 12, 27)
considerate vero, fratres, viros ex vobis boni testimonii septem plenos Spiritu et sapientia, quos constituemus super hoc opus; (Actus Apostolorum 6, 3)
et eruditus est Moyses in omni sapientia Aegyptiorum; et erat potens in verbis et in operibus suis. (Actus Apostolorum 7, 22)
Salomon autem aedificavit illi domum. (Actus Apostolorum 7, 47)
Nam sapientia carnis mors, sapientia autem Spiritus vita et pax; (Epistula ad Romanos 8, 6)
quoniam sapientia carnis inimicitia est in Deum, legi enim Dei non subicitur nec enim potest. (Epistula ad Romanos 8, 7)
Non enim misit me Christus baptizare, sed evangelizare; non in sapientia verbi, ut non evacuetur crux Christi. (Epistula I ad Corinthios 1, 17)