Mosaico decorativo

Fundar 858 Resultados para: Rio

  • Sint autem tecum et excubent in custodiis tabernaculi conventus et in omni ministerio eius; alienigena non miscebitur vobis. (Liber Numeri 18, 4)

  • Excubate in ministerio sanctuarii et in ministerio altaris, ne oriatur amplius indignatio super filios Israel. (Liber Numeri 18, 5)

  • In sanctuario comedes illud; mares tantum edent ex eo, quia consecratum est tibi. (Liber Numeri 18, 10)

  • Filiis autem Levi dedi omnes decimas Israelis in possessionem pro ministerio, quo serviunt mihi in tabernaculo conventus, (Liber Numeri 18, 21)

  • et comedetis eas in omnibus locis vestris, tam vos quam familiae vestrae, quia pretium est pro ministerio, quo servitis in tabernaculo conventus. (Liber Numeri 18, 31)

  • Dixitque Balac ad Balaam: “Quid est hoc, quod agis? Ut malediceres inimicis meis, vocavi te, et tu e contrario benedicis eis!”. (Liber Numeri 23, 11)

  • Venient naves de Cetthim, superabunt Assyrios vastabuntque Heber; et ad extremum etiam ipsi peribunt”. Surrexitque Balaam et reversus est in locum suum; Balac quoque via, qua venerat, rediit. (Liber Numeri 24, 24)

  • et libabitis vini quartam partem hin per agnos singulos; in sanctuario effundetis libamen potus inebriantis Domino. (Liber Numeri 28, 7)

  • Si voverit aut iuramento se constrinxerit, ut per ieiunium affligat animam suam, in arbitrio viri erit, ut faciat sive non faciat. (Liber Numeri 30, 14)

  • Iratusque Moyses principibus exercitus, tribunis et centurionibus, qui venerant de bello, (Liber Numeri 31, 14)

  • Cumque accessissent principes exercitus ad Moysen, tribuni centurionesque, dixerunt: (Liber Numeri 31, 48)

  • omne aurum, quod elevaverunt Domino, pondo sedecim milia septingentos quinquaginta siclos, a tribunis et centurionibus. (Liber Numeri 31, 52)


"O trabalho é tão sagrado como a oração". São Padre Pio de Pietrelcina