Mosaico decorativo

Fundar 1151 Resultados para: Rim

  • et saepivit eam et lapides elegit ex illa et plantavit in ea vites electas et aedificavit turrim in medio eius et torcular exstruxit in ea; et exspectavit, ut faceret uvas, et fecit labruscas. (Liber Isaiae 5, 2)

  • Et incurvabitur homo, et humiliabitur vir, et oculi sublimium deprimentur; (Liber Isaiae 5, 15)

  • Et offendent ex eis plurimi et cadent et conterentur et irretientur et capientur. (Liber Isaiae 8, 15)

  • et ad terram intuebitur: et ecce tribulatio et tenebrae, caligo opprimens et obscuritas diffusa. (Liber Isaiae 8, 22)

  • Non erit enim amplius caligo, ubi erat oppressio. Primo tempore contemptibilem reddidit terram Zabulon et terram Nephthali; et novissimo glorificavit viam maris, trans Iordanem, Galilaeam gentium. (Liber Isaiae 8, 23)

  • ut opprimant in iudicio pauperes et vim faciant causae humilium populi mei, ut fiant viduae praeda eorum, et pupillos diripiant! (Liber Isaiae 10, 2)

  • Detracta est ad inferos superbia tua, sonitus nablorum tuorum; subter te sternitur tinea, et operimentum tuum sunt vermes. (Liber Isaiae 14, 11)

  • Et pascentur primogeniti egenorum, et pauperes fiducialiter requiescent; et interire faciam in fame radicem tuam et reliquias tuas interficiam. (Liber Isaiae 14, 30)

  • Aquae enim Nemrim desertae erunt, quia aruit herba, defecit germen, viror omnis interiit. (Liber Isaiae 15, 6)

  • Super hoc plorabo in fletu Iazer vineam Sabama; inebriabo te lacrima mea, Hesebon et Eleale, quoniam super vindemiam tuam et super messem tuam clamor cecidit. (Liber Isaiae 16, 9)

  • Et opifices eius deprimentur, omnes mercennarii omnino deficient. (Liber Isaiae 19, 10)

  • Et dicet habitator maritimae regionis huius in die illa: “Ecce, haec erat spes nostra, quo confugimus in auxilium, ut liberaremur a facie regis Assyriorum; et quomodo effugere poterimus nos?””. (Liber Isaiae 20, 6)


"Deus ama quem segue o caminho da virtude." São Padre Pio de Pietrelcina