Mosaico decorativo

Fundar 1461 Resultados para: Rex

  • Festinanter itaque rex venit sedare illos, relicto suffecto uno ex iis in dignitate constitutis Andronico. (Liber II Maccabaeorum 4, 31)

  • Et cum venisset rex Tyrum, apud ipsum causam egerunt missi tres viri a senatu. (Liber II Maccabaeorum 4, 44)

  • Cum autem nuntia ad regem pervenissent de his, quae gesta erant, suspicatus est rex a societate defecturam Iudaeam; et ob hoc profectus ex Aegypto efferatus animo, civitatem quidem armis cepit (Liber II Maccabaeorum 5, 11)

  • Sed non post multum temporis misit rex senem quendam Athe niensem, qui compelleret Iudaeos, ut se transferrent a patriis legibus et Dei legibus ne uterentur; (Liber II Maccabaeorum 6, 1)

  • Hi autem, qui iniquo sacrificio praepositi erant, propter antiquam cum viro amicitiam tollentes eum secreto rogabant, ut afferret carnes, quibus uti ei liceret quaeque ab ipso paratae essent, et fingeret se eas manducare, quas rex imperaverat de sacrificii carnibus, (Liber II Maccabaeorum 6, 21)

  • Iratus itaque rex iussit sartagines et ollas succendi. (Liber II Maccabaeorum 7, 3)

  • Et in ultimo spiritu constitutus, sic ait: “Tu quidem, scelestissime, de praesenti vita nos perdis; sed rex mundi defunctos nos pro suis legibus in aeternam vitae resurrectionem suscitabit”. (Liber II Maccabaeorum 7, 9)

  • ita ut rex et, qui cum ipso erant, mirarentur adulescentis animum, quomodo pro nihilo duceret cruciatus. (Liber II Maccabaeorum 7, 12)

  • Sed ad haec cum adulescens nequaquam intenderet, vocavit rex matrem et suadebat ei, ut adulescenti fieret suasor in salutem. (Liber II Maccabaeorum 7, 25)

  • Tunc rex accensus ira in hunc super omnes crudelius desaevit, indigne ferens se derisum. (Liber II Maccabaeorum 7, 39)

  • “Optimis civibus Iudaeis plurimam salutem et bene valere et esse felices, rex et dux Antiochus. (Liber II Maccabaeorum 9, 19)

  • Annuit autem Maccabaeus in omnibus, quae Lysias rogabat, utilitati consulens; quaecumque enim Maccabaeus scriptis tradidit Lysiae de Iudaeis, rex concessit. (Liber II Maccabaeorum 11, 15)


"O Anjo de Deus não nos abandona jamais." São Padre Pio de Pietrelcina