Fundar 68 Resultados para: Reliqua
dicens: “Si venerit Esau ad unam turmam et percusserit eam, alia turma, quae reliqua est, salvabitur”. (Liber Genesis 32, 9)
sex nomina in lapide uno et sex reliqua in altero, iuxta ordinem nativitatis eorum. (Liber Exodus 28, 10)
Qui cum viderit plagam in cute et pilos in album mutatos colorem ipsamque speciem plagae humiliorem cute et carne reliqua: plaga leprae est; quod cum viderit sacerdos, eum immundum esse decernet. (Liber Leviticus 13, 3)
Sin autem lucens candor fuerit in cute nec humilior carne reliqua, et pili coloris pristini, recludet eum sacerdos septem diebus. (Liber Leviticus 13, 4)
Qui cum viderit locum maculae humiliorem carne reliqua et pilos versos in candorem, contaminabit eum: plaga enim leprae orta est in ulcere. (Liber Leviticus 13, 20)
considerabit eam sacerdos; et ecce pilus versus est in alborem, et locus eius reliqua cute humilior, contaminabit eum, quia plaga leprae in cicatrice orta est. (Liber Leviticus 13, 25)
Quod si pilorum color non fuerit immutatus, nec humilior macula carne reliqua, et ipsa leprae species fuerit subobscura, recludet eum septem diebus. (Liber Leviticus 13, 26)
Et, siquidem humilior fuerit locus carne reliqua, et capillus flavus solitoque subtilior, contaminabit eos, quia scabies est, lepra capitis vel barbae. (Liber Leviticus 13, 30)
Si die septimo visa fuerit stetisse plaga in loco suo nec humilior carne reliqua, mundabit eum sacerdos; lotisque vestibus mundus erit. (Liber Leviticus 13, 34)
et, cum viderit in parietibus illius quasi valliculas pallore sive rubore deformes et humiliores superficie reliqua, (Liber Leviticus 14, 37)
His dictis, addent reliqua et loquentur ad populum: “Quis est homo formidulosus et corde pavido? Vadat et revertatur in domum suam, ne pavere faciat corda fratrum suorum, sicut ipse timore perterritus est”. (Liber Deuteronomii 20, 8)
Ego autem et reliqua multitudo, quae mecum est, accedemus ex adverso contra urbem; cumque exierint contra nos sicut ante, fugiemus et terga vertemus, (Liber Iosue 8, 5)