Fundar 20258 Resultados para: Re
et induxerim in terram, super quam levavi manum meam, ut darem eam Abraham, Isaac et Iacob; daboque illam vobis possidendam, ego Dominus”. (Liber Exodus 6, 8)
“Ingredere et loquere ad pharaonem regem Aegypti, ut dimittat filios Israel de terra sua”. (Liber Exodus 6, 11)
Respondit Moyses coram Domino: “Ecce, filii Israel non audiunt me, et quomodo audiet me pharao, praesertim cum incircumcisus sim labiis?”. (Liber Exodus 6, 12)
Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron et dedit mandatum ad filios Israel et ad pharaonem regem Aegypti, ut educerent filios Israel de terra Aegypti. (Liber Exodus 6, 13)
Filii Caath: Amram et Isaar et Hebron et Oziel; anni quoque vitae Caath centum triginta tres. (Liber Exodus 6, 18)
Accepit autem Amram uxorem Iochabed amitam suam, quae peperit ei Aaron et Moysen; fueruntque anni vitae Amram centum triginta septem. (Liber Exodus 6, 20)
Filii quoque Isaar: Core et Napheg et Zechri. (Liber Exodus 6, 21)
Accepit autem Aaron uxorem Elisabeth filiam Aminadab sororem Naasson, quae peperit ei Nadab et Abiu et Eleazar et Ithamar. (Liber Exodus 6, 23)
Filii quoque Core: Asir et Elcana et Abiasaph; hae sunt cognationes Coritarum. (Liber Exodus 6, 24)
At vero Eleazar filius Aaron accepit uxorem de filiabus Phutiel, quae peperit ei Phinees; hi sunt principes familiarum Leviticarum per cognationes suas. (Liber Exodus 6, 25)
Iste est Aaron et Moyses, quibus praecepit Dominus, ut educerent filios Israel de terra Aegypti per turmas suas. (Liber Exodus 6, 26)
Hi sunt qui loquuntur ad pharaonem regem Aegypti, ut educant filios Israel de Aegypto; iste est Moyses et Aaron (Liber Exodus 6, 27)