Mosaico decorativo

Fundar 20258 Resultados para: Re

  • videritque eum non esse nobiscum, morietur; et deducent famuli tui canos eius cum dolore ad inferos. (Liber Genesis 44, 31)

  • Servus tuus pro puero patri meo spopondit: Nisi reduxero eum, peccati reus ero in patrem meum omni tempore. (Liber Genesis 44, 32)

  • Non enim possum redire ad patrem meum, absente puero, ne calamitatis, quae oppressura est patrem meum, testis assistam”. (Liber Genesis 44, 34)

  • Non se poterat ultra cohibere Ioseph omnibus coram astantibus, unde clamavit: “Egredimini, cuncti, foras!”. Et nemo aderat cum eo, quando manifestavit se fratribus suis. (Liber Genesis 45, 1)

  • Et dixit Ioseph fratribus suis: “Ego sum Ioseph! Adhuc pater meus vivit?”. Nec poterant respondere fratres nimio terrore perterriti. (Liber Genesis 45, 3)

  • Nolite contristari, neque vobis durum esse videatur quod vendidistis me in his regionibus. Pro salute enim vestra misit me Deus ante vos in Aegyptum. (Liber Genesis 45, 5)

  • Biennium est enim quod coepit fames esse in terra, et adhuc quinque anni restant, quibus nec arari poterit nec meti. (Liber Genesis 45, 6)

  • Praemisitque me Deus, ut reservemini super terram, et servetur vita vestra in salvationem magnam. (Liber Genesis 45, 7)

  • Non vestro consilio, sed Dei voluntate huc missus sum, qui fecit me quasi patrem pharaonis et dominum universae domus eius ac principem in omni terra Aegypti. (Liber Genesis 45, 8)

  • Festinate et ascendite ad patrem meum et dicetis ei: "Haec mandat filius tuus Ioseph: Deus fecit me dominum universae terrae Aegypti; descende ad me, ne moreris. (Liber Genesis 45, 9)

  • Ibique te pascam ­ adhuc enim quinque anni residui sunt famis ­ ne et tu pereas et domus tua et omnia, quae possides". (Liber Genesis 45, 11)

  • Cumque amplexatus recidisset in collum Beniamin fratris sui, flevit, illo quoque similiter flente, super collum eius. (Liber Genesis 45, 14)


"Comunguemos com santo temor e com grande amor." São Padre Pio de Pietrelcina