Fundar 20258 Resultados para: Re
Sed et ibi iurgium fuit pastorum Gerarae adversus pastores Isaac dicentium: “Nostra est aqua!”. Quam ob rem nomen putei vocavit Esec (id est Iurgium), quia iurgati sunt cum eo. (Liber Genesis 26, 20)
Profectus inde fodit alium puteum, pro quo non contenderunt; itaque vocavit nomen eius Rehoboth (id est Latitudinem) dicens: “Nunc dilatavit nos Dominus, et crescemus in terra”. (Liber Genesis 26, 22)
ubi apparuit ei Dominus in ipsa nocte dicens: “Ego sum Deus Abraham patris tui. Noli timere, quia tecum sum; benedicam tibi et multiplicabo semen tuum propter servum meum Abraham”. (Liber Genesis 26, 24)
Itaque aedificavit ibi altare et, invocato nomine Domini, extendit tabernaculum, et servi Isaac foderunt ibi puteum. (Liber Genesis 26, 25)
Qui responderunt: “Vidimus tecum esse Dominum et idcirco diximus: Sit iuramentum inter nos et te, et ineamus tecum foedus, (Liber Genesis 26, 28)
Esau vero quadragenarius duxit uxores Iudith filiam Beeri Hetthaei et Basemath filiam Elon Hetthaei. (Liber Genesis 26, 34)
Quae ambae offenderant animum Isaac et Rebeccae. (Liber Genesis 26, 35)
Senuit autem Isaac, et caligaverunt oculi eius, et videre non poterat. Vocavitque Esau filium suum maiorem et dixit ei: “Fili mi”. Qui respondit: “Adsum”. (Liber Genesis 27, 1)
Cui pater: “Vides, inquit, quod senuerim et ignorem diem mortis meae; (Liber Genesis 27, 2)
sume arma tua, pharetram et arcum, et egredere in agrum. Cumque venatu aliquid apprehenderis, (Liber Genesis 27, 3)
Rebecca autem audierat Isaac loquentem cum Esau filio suo. Esau ergo abiit in agrum, ut venationem caperet et offerret eam. (Liber Genesis 27, 5)
Rebecca autem dixit filio suo Iacob: “Ecce, audivi patrem tuum loquentem cum Esau fratre tuo et dicentem ei: (Liber Genesis 27, 6)