Fundar 20258 Resultados para: Re
sed ad terram et cognationem meam proficiscaris et inde accipias uxorem filio meo Isaac”. (Liber Genesis 24, 4)
Respondit servus: “Si noluerit mulier venire mecum in terram hanc, num reducere debeo filium tuum ad terram, a quo tu egressus es?”. (Liber Genesis 24, 5)
Dixit Abraham: “Cave, ne quando reducas illuc filium meum. (Liber Genesis 24, 6)
Dominus, Deus caeli, qui tulit me de domo patris mei et de terra nativitatis meae, qui locutus est mihi et iuravit mihi dicens: "Semini tuo dabo terram hanc", ipse mittet angelum suum coram te, et accipies inde uxorem filio meo. (Liber Genesis 24, 7)
Sin autem noluerit mulier sequi te, non teneberis iuramento; filium tantum meum ne reducas illuc”. (Liber Genesis 24, 8)
Posuit ergo servus manum sub femore Abraham domini sui et iuravit illi super hac re. (Liber Genesis 24, 9)
Tulitque servus decem camelos de grege domini sui et abiit ex omnibus bonis eius portans secum; profectusque perrexit in Aram Naharaim ad urbem Nachor. (Liber Genesis 24, 10)
Cumque camelos fecisset accumbere extra oppidum iuxta puteum aquae vespere, tempore quo solent mulieres egredi ad hauriendam aquam, dixit: (Liber Genesis 24, 11)
“Domine,Deus domini mei Abraham, occurre obsecro mihi hodie et fac misericordiam cum domino meo Abraham. (Liber Genesis 24, 12)
Ecce ego sto prope fontem aquae, et filiae habitatorum huius civitatis egredientur ad hauriendam aquam. (Liber Genesis 24, 13)
Igitur puella, cui ego dixero: "Inclina hydriam tuam, ut bibam", et illa responderit: "Bibe, quin et camelis tuis dabo potum", ipsa est, quam praeparasti servo tuo Isaac, et per hoc intellegam quod feceris misericordiam cum domino meo”. (Liber Genesis 24, 14)
Necdum intra se verba compleverat, et ecce Rebecca egrediebatur filia Bathuel filii Melchae uxoris Nachor fratris Abraham habens hydriam in scapula: (Liber Genesis 24, 15)