Fundar 20258 Resultados para: Re
sic enim abundanter ministrabitur vobis introitus in aeternum regnum Domini nostri et salvatoris Iesu Christi. (Epistula II Petri 1, 11)
Propter quod incipiam vos semper commonere de his, et quidem scientes et confirmatos in praesenti veritate. (Epistula II Petri 1, 12)
Iustum autem arbitror, quamdiu sum in hoc tabernaculo, suscitare vos in commonitione, (Epistula II Petri 1, 13)
dabo autem operam et frequenter habere vos post obitum meum, ut horum memoriam faciatis. (Epistula II Petri 1, 15)
Non enim captiosas fabulas secuti notam fecimus vobis Domini nostri Iesu Christi virtutem et adventum, sed speculatores facti illius magnitudinis. (Epistula II Petri 1, 16)
Accipiens enim a Deo Patre honorem et gloriam, voce prolata ad eum huiuscemodi a magnifica gloria: “Filius meus, dilectus meus hic est, in quo ego mihi complacui”; (Epistula II Petri 1, 17)
Et habemus firmiorem propheticum sermonem, cui bene facitis attendentes quasi lucernae lucenti in caliginoso loco, donec dies illucescat, et lucifer oriatur in cordibus vestris, (Epistula II Petri 1, 19)
hoc primum intellegentes quod omnis prophetia Scripturae propria interpretatione non fit; (Epistula II Petri 1, 20)
Fuerunt vero et pseudopro phetae in populo, sicut et in vo bis erunt magistri mendaces, qui introducent sectas perditionis et eum, qui emit eos, Dominatorem negantes superducent sibi celerem perditionem. (Epistula II Petri 2, 1)
Si enim Deus angelis peccantibus non pepercit, sed rudentibus inferni detractos in tartarum tradidit in iudicium reservatos: (Epistula II Petri 2, 4)
et civitates Sodomae et Gomorrae in cinerem redigens eversione damnavit, exemplum ponens eorum, quae sunt impiis futura: (Epistula II Petri 2, 6)
et iustum Lot oppressum a nefandorum luxuria conversationis eruit: (Epistula II Petri 2, 7)