Fundar 20258 Resultados para: Re
quem ego volueram mecum detinere, ut pro te mihi ministraret in vinculis evangelii. (Epistulam ad Philemonem 1, 13)
Sine consilio autem tuo nihil volui facere, uti ne velut ex necessitate bonum tuum esset sed voluntarium. (Epistulam ad Philemonem 1, 14)
Forsitan enim ideo discessit ad horam, ut aeternum illum reciperes, (Epistulam ad Philemonem 1, 15)
iam non ut servum sed plus servo, carissimum fratrem, maxime mihi, quanto autem magis tibi et in carne et in Domino. (Epistulam ad Philemonem 1, 16)
Ego Paulus scripsi mea manu, ego reddam; ut non dicam tibi quod et teipsum mihi debes. (Epistulam ad Philemonem 1, 19)
Ita, frater! Ego te fruar in Domino; refice viscera mea in Christo! (Epistulam ad Philemonem 1, 20)
Marcus, Aristarchus, Demas, Lucas, adiutores mei. (Epistulam ad Philemonem 1, 24)
in novissimis his diebus locutus est nobis in Filio, quem constituit heredem universorum, per quem fecit et saecula; (Epistula ad Hebraeos 1, 2)
tanto melior angelis effectus, quanto differentius prae illis nomen hereditavit. (Epistula ad Hebraeos 1, 4)
Cui enim dixit aliquando angelorum: “Filius meus es tu; ego hodie genui te” et rursum: “Ego ero illi in patrem, et ipse erit mihi in filium”? (Epistula ad Hebraeos 1, 5)
Cum autem iterum introducit primogenitum in orbem terrae, dicit: “Et adorent eum omnes angeli Dei”. (Epistula ad Hebraeos 1, 6)
ad Filium autem: “Thronus tuus, Deus, in saeculum saeculi, et virga aequitatis virga regni tui. (Epistula ad Hebraeos 1, 8)