Mosaico decorativo

Fundar 20258 Resultados para: Re

  • Quod cum vidisset Aaron, aedificavit altare coram eo et praeconis voce clamavit dicens: “Cras sollemnitas Domini est”. (Liber Exodus 32, 5)

  • Surgen tesque mane altero die obtulerunt holocausta et hostias pacificas; et sedit populus manducare et bibere et surrexerunt ludere. (Liber Exodus 32, 6)

  • Recesserunt cito de via, quam praecepi eis, feceruntque sibi vitulum conflatilem et adoraverunt atque immolantes ei hostias dixerunt: "Isti sunt dii tui, Israel, qui te eduxerunt de terra Aegypti!"”. (Liber Exodus 32, 8)

  • Ne, quaeso, dicant Aegyptii: "Callide eduxit eos, ut interficeret in montibus et deleret e terra". Quiescat ira tua, et esto placabilis super nequitia populi tui. (Liber Exodus 32, 12)

  • Recordare Abraham, Isaac et Israel servorum tuorum, quibus iurasti per temetipsum dicens: "Multiplicabo semen vestrum sicut stellas caeli; et universam terram hanc, de qua locutus sum, dabo semini vestro, et possidebitis eam semper"”. (Liber Exodus 32, 13)

  • Placatusque est Dominus, ne faceret malum, quod locutus fuerat adversus populum suum. (Liber Exodus 32, 14)

  • Et reversus est Moyses de monte portans duas tabulas testimonii in manu sua scriptas ex utraque parte (Liber Exodus 32, 15)

  • et factas opere Dei; scriptura quoque Dei erat sculpta in tabulis. (Liber Exodus 32, 16)

  • Qui respondit: “Non est clamor vincentium neque clamor fugientium, sed clamorem cantantium ego audio”. (Liber Exodus 32, 18)

  • Cumque appropinquasset ad castra, vidit vitulum et choros; iratusque valde proiecit de manu tabulas et confregit eas ad radices montis. (Liber Exodus 32, 19)

  • Arripiensque vitulum, quem fecerant, combussit et contrivit usque ad pulverem, quem sparsit in aquam et dedit ex eo potum filiis Israel. (Liber Exodus 32, 20)

  • Dixitque ad Aaron: “Quid tibi fecit hic populus, ut induceres super eum peccatum maximum?”. (Liber Exodus 32, 21)


"O passado não conta mais para o Senhor. O que conta é o presente e estar atento e pronto para reparar o que foi feito." São Padre Pio de Pietrelcina