Fundar 5490 Resultados para: Rat
ministrabit in nomine Domini Dei sui, sicut omnes fratres eius levitae, qui stabunt ibi coram Domino. (Liber Deuteronomii 18, 7)
nec incantator, nec qui pythones consulat nec divinos, aut quaerat a mortuis veritatem; (Liber Deuteronomii 18, 11)
Prophetam de gente tua et de fratribus tuis sicut me suscitabit tibi Dominus Deus tuus; ipsum audietis, (Liber Deuteronomii 18, 15)
prophetam suscitabo eis de medio fratrum suorum similem tui et ponam verba mea in ore eius, loqueturque ad eos omnia, quae praecepero illi. (Liber Deuteronomii 18, 18)
ne forsitan ultor sanguinis cordis calore stimulatus persequatur et apprehendat eum, si longior via fuerit, et percutiat eum, et moriatur, qui non est reus mortis, quia nullum contra eum, qui occisus est, odium prius habuisse monstratur. (Liber Deuteronomii 19, 6)
Cumque diligentissime perscrutantes iudices invenerint falsum testem dixisse contra fratrem suum mendacium, (Liber Deuteronomii 19, 18)
reddent ei, sicut fratri suo facere cogitavit, et auferes malum de medio tui, (Liber Deuteronomii 19, 19)
His dictis, addent reliqua et loquentur ad populum: “Quis est homo formidulosus et corde pavido? Vadat et revertatur in domum suam, ne pavere faciat corda fratrum suorum, sicut ipse timore perterritus est”. (Liber Deuteronomii 20, 8)
ne forte doceant vos facere cunctas abominationes, quas ipsi operati sunt diis suis, et peccetis in Dominum Deum vestrum. (Liber Deuteronomii 20, 18)
Quando inventum fuerit in terra, quam Dominus Deus tuus daturus est tibi, hominis cadaver occisi, et ignoratur caedis reus, (Liber Deuteronomii 21, 1)
et ducent eam ad torrentem perennem, ubi numquam aratum est nec seminatum, et caedent apud eum cervices vitulae; (Liber Deuteronomii 21, 4)
Lapidibus eum obruent viri civitatis, et morietur, ut auferatis malum de medio vestri, et universus Israel audiens pertimescat. (Liber Deuteronomii 21, 21)