Fundar 5490 Resultados para: Rat
Et custodiebant arcam mensamque et candelabrum, altaria et vasa sanctuarii, in quibus ministratur, et velum cunctamque huiuscemodi supellectilem. (Liber Numeri 3, 31)
Princeps autem principum Levitarum Eleazar filius Aaron sacerdotis erat super excubitores custodiae sanctuarii. (Liber Numeri 3, 32)
Recensuit Moyses, sicut praeceperat Dominus, omnes primogenitos filiorum Israel, (Liber Numeri 3, 42)
Et dedit eam Aaron et filiis eius iuxta verbum, quod praeceperat sibi Dominus. (Liber Numeri 3, 51)
Mensam quoque propositionis involvent hyacinthino pallio et ponent cum ea acetabula et phialas, cyathos et crateras ad liba fundenda; panes semper in ea erunt. (Liber Numeri 4, 7)
Omnia vasa, quibus ministratur in sanctuario, involvent hyacinthino pallio; et extendent desuper operimentum pellium delphini ponentque super feretrum. (Liber Numeri 4, 12)
Ad curam Eleazari filii Aaron sacerdotis pertinet oleum ad concinnandas lucernas et gratissimum incensum et oblatio, quae semper offertur, et oleum unctionis et quidquid ad cultum habitaculi pertinet omniumque vasorum, quae in sanctuario sunt”. (Liber Numeri 4, 16)
Numerati sunt et filii Gerson per cognationes et domos patrum suorum (Liber Numeri 4, 38)
Numeratae sunt et familiae filiorum Merari per cognationes et domos patrum suorum (Liber Numeri 4, 42)
fuerunt simul octo milia quingenti octoginta. 49 Iuxta verbum Domini per manum Moysi recensuit eos unumquemque iuxta officium et onera sua, sicut praeceperat ei Dominus. (Liber Numeri 4, 48)
Feceruntque ita filii Israel et eiecerunt eos extra castra, sicut locutus erat Dominus Moysi. (Liber Numeri 5, 4)
Cumque posuerit sacerdos mulierem in conspectu Domini, discooperiet caput eius et ponet super manus illius sacrificium recordationis, oblationem zelotypiae; ipse autem tenebit aquas amarissimas, in quibus cum exsecratione maledicta congessit. (Liber Numeri 5, 18)